Excellentissime et illustrissime domine,
Literae a Francofurto aiunt imperatorem ire Budevissam, archiducem Leopoldum Pragam.2 Johannem Waertium ad Ambergam esse; non successisse ei conatus contra Suedos,3 neque vero Bavaris contra Gallos,4 qui erant in Darmstadiensi agro.5 Gallos enim se recepisse ex iis in quibus erant locis trans Moenum, unde ab Hassis auxilium habere possint. Plena sunt castra Bavarica suspicionibus maleficae magiae,6 ita ut inquisitores eam ob rem eo missi sint. Circuli Franconici conventus habebatur Norimbergae.7 Excusat is se apud imperatorem de CXX quae vocant subsidiis,8 ideo quod alendos habeant milites et Bavaricos et Suedicos in suis finibus. Creditur autem dux Bavarus dure tractare oppida quae subiecta sunt Norimbergae, et emisse iura creditorum, quibus illa oppida in magnas summas obligata sunt, ut ea oppida, ubi se luere non poterunt, addat Superiori Palatinatui, faventem sibi habiturus aulam imperialem, ubi fidem fecerit se
420
proiecisse illa consilia Gallicae amicitiae multum imperatori formidata.9 Capitulum Mogontiacense10 suadet electori suo, ut sibi, si possit, amicitiam Galliae comparet.11 At ille ostendit praeter caetera exempla in promptu esse nova non servatae a Gallis fidei Spirae et Wormatiae.12Venerat huc cardinalis Valencaeus ab Italia, non adito pontifice, sed tantum excusata apud eum per epistolam necessitate itineris.13 Sciebat cardinali Mazarino suspectum esse hoc iter, quia Valencaeus honores suos Barbarinis debet et eis fidus est. Et cum sciret missos a regina regente14 qui eum vetarent huc venire, obliquis itineribus et dissimulato habitu venit prope urbem, sperans se impetraturum, ut a regina audiretur, Barbarinorum, ut hic opinio est, famam purgaturus. Sed res contra spem eius evenit, nam cum in proximis urbi locis diu substitisset, iussus est abire non visa regina.15 Bastilia, exinanita per regem Ludovicum ante ipsius exitum ex hac vita, deinde a regina regente, nunc iterum plena est captivis.16 Mileterius post disputationem cum synodi reformatos se dicentium delegatis, post multas in ipsum iactas excommunicationes, rursum publice excommunicatus est.17 De ar-
421
chiepiscopo Cantuariensi audimus eum capite plexum18 et professum se mori in iis sensibus, quos habuit hactenus ecclesia publica Anglicana.19Duodecim centuriae de praetorianis et externae quaedam mittuntur ad opera Wattae in Flandria tutanda.20 Qui in Motta sunt Lotharingiae, non ita premuntur, ut non excurrant saepius.21 Non papa tantum,22 sed et praefectus Mediolanensis suos missitat ad principem Thomam.23 Galli vero Romae movent omnia, ut legatus Portugallicus tanquam regius legatus admittatur.24 Imperator in Carinthia vicinisque locis magnos delectus facere dicitur.25 Ex Hibernia milites mille quingentos audimus venisse in Hispaniam.26 Ad regem Angliae ventura XII millia;27 in ipsa autem Hibernia, qui sunt, Hibernos in bona esse spe de brevi eiiciendis inde Scotis.28 Qui a rege Angliae in Hiber-
422
niam cum mandatis mittebantur, captos in mari a parlamentariis.29 Urbem et arcem Cardigam in Wallia venisse in potestatem parlamentariorum.30 Approbatum post longas moras a nobilitate parlamentaria decretum, ne qui in parlamento ius habent dicendae sententiae, imperia habeant militaria.31 In Sudhamptonia et Nordhamptonia multum pugnari;32 principem Robertum ab Abingtono depulsum.33 A regiis capta fuisse castella quaedam apud Plimuthum, sed per eruptiones Plimuthanorum amissa.34 Et papa et dux Parmensis et alii principes Italiae militem legunt.35 Pecuniae hic difficulter quaeruntur, neque bene convenit aulae et parlamento.36Audimus praeterea37 maximam partem Bavarorum hibernare in valle Suevica et Wirtembergicis locis.38 Caeterum eos qui praesidium habent Aschafnaburgi et vicinis oppidis coire,39 ut Hoechstam adversus Gallos tutentur. A Lamboio scribi X millia militum,40 VIII
423
autem a duce Carolo,41 qui de suo in id erogat sexcenta millia scutatorum, pro quorum restitutione pignori accepit bona quae principis Spinoii42 fuere.A papa omnes episcopos obligari, ut resideant in locis suae curationis.43 Regem Galliae Taurinorum urbem et Carmandiolam reddere duci Sabaudiae,44 acceptis ab ipso Verruca, Crescentino et ad Padum locis.45 Copias Gallicas ex Pedemontano tractu,46 Hispanicas ex Mediolano ire in Catalaniam; unde coniectura est, papa conciliante clam convenisse reges Galliae et Hispaniae de rebus Italiae, et id confectum per cardinalem Valencaeum,47 qui futurus sit legatus Romae, ita ut discessus eius [a Roma] insalutato pontifice et eius abstentio ab aula nihil nisi fabula fuerint ad fallendos alios. Tempus ista explicabit.
Deus, excellentissime et illustrissime domine, Sublimitatem tuam servet ac sospitet bono Suediae et orbis christiani,
tuae Sublimitatis devotissimus cultor,
H. Grotius.
[Lutetiae,] XXV‹I› Ianuarii/IV Februarii 1645.
Vidi oden domini Cerisantis inscriptam domino cardinali Mazarino.48 Rident affatim eruditi omnes et observant tria manifesta peccata contra prosodiae leges, qualia ipse in pueris, discipulis quondam suis, ferre non debuit.49 Ego vero dico non mala esse quae
424
de Horatio sumsit. Domini Hambraei negotium50 sicut antehac Sublimitati tuae commendavi, ita et nunc commendo. Pertinet id sane ad Suedicae gentis existimationem.Bovenaan de brief in de copie te Leipzig: Argumentum. Germanica. In castris Bavaricis metus a magis. Bavari consilia. Canonici Mogontiacenses ad neutralitatem frustra electorem hortantur. Cardinalis Valencaei adventus reginae ingratus. Wilhelmi Laud supplicium. Varia. Anglica. Germanica. Varia nova.