Postscriptum in de hand van Grotius: Vidi oden quam dominus Cerisantes inscripsit domino cardinali Mazarino.2 Rident affatim eruditi omnes et observant tria manifesta peccata contra prosodiae leges, qualia ipse in pueris, discipulis quondam suis, ferre non debuit. Ego vero dico non mala esse quae de Horatio sumsit.
Adres in de hand van Grotius: Illustrissimis excellentissimisque dominis/dominis, sacrae regiae Maiestatis Suedicae summa cum potestate legatis; domino Johanni Oxenstiernae, reginae regnique senatori, etc., libero baroni in Kymitho, etc.; domino Johanni Salvio, aulae cancellario, etc., domino in Adesburg, etc.