Clarissime et eruditissime domine,
Gratias habeo pro parte ista libri de Americanis gentibus.2 Velim aliquis, cui plus sit otii quam nunc est mihi, meas coniecturas firmet aut adferat meliores. Certe quae Peruanis cum Sinensibus congruunt plura sunt quam ut fortuito concursui tribuantur. Croii liber multum hic legitur.3 Creditur in eo opere non Bezae tantum famam vindicasse, sed et gratificari voluisse domino Salmasio.4 Idem ille Croius Petavium tractat indignis modis. Is responsurum se negat, ideo quod norit annua augeri ministris contra quos scribitur.5 Goma-
558
rus mire semper Heinsio favit.6 Quod Cloppenburgius mihi obiicit,7 idem obiectum Erasmo fuit.8 Parabolae evangelicae pleraeque sunt apologi modestiores, in quibus non ferae aut pecudes loquuntur, sed homines.9 Apologos autem Latini vocant fabulas, ut Phaedrus, Gellius, alii.10 De scriptis vestris gaudeo meum consilium Claritati vestrae probari.11 Livius Gronovii non dubito quin publico futurus sit utilis et gratus.12 Ad literas Claritatis vestrae in quibus erat folium Anthologiae13 responsum misi per dominum Appelbomium. Velim servari formam chartae quae est in Stobaeanis et in Excerptis de tragoediis et comoediis.14 Caetera omnia vestro arbitratui permitto.Deus Claritatem vestram cum optimis mihique venerandis parentibus vestris diu sospitet,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XVIII Martii 1645.
Adres: Viro clarissimae eruditionis multarumque virtutum Isaaco Vossio.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Isaaco Vossio.
Bovenaan de copie te Rotterdam: Isaaco Vossio.