Vir clarissime et eruditissime,
Velim in Anthologia edenda servari formam chartae2 quae est in Stobaeanis et in excerptis alteris.3 De typis, sumat Blavius quos poterit optimos. Et velim festinari negotium, ut si fieri potest videam meam messem. Claritudini autem vestrae gratias habeo maximas, quod res meas tanta curet fide ac diligentia. Ego, qui ipsi semper optime volui ob genus paternum ac maternum et ob suavissimam hic nostram consuetudinem, nunc multo ei ero devinctior, ut non animo tantum, sed et factis obligatus. Deus Claritudinem vestram cum viro maximo parente et optima matrona matre diu sospitet,
Claritudini vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXIV Februarii 1645.
Adres: Viro clarissimo eruditissimoque domino Isaaco Vossio.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Isaaco Vossio.
Bovenaan de copie te Rotterdam: Isaaco Vossio.