Mitto paginam unam et alteram Anthologiae tanquam literarum et formae specimen secundum quod dominus Blauwius opus istud edere paratus est,2 si id a voluntate Excellentiae vestrae non fuerit alienum. Dixi ego formam chartae qua folium in octona complicatur,3 non responsuram magnitudini libri, qui et quod crassior erit quam libri [qui] ea forma excudi soleant, minus erit gratus oculis minusque commodus usui. Longe idcirco praestare, ut imprimeretur ea forma qua excerpta sua ex Tragicis et Stobaeo Ex-
304
cellentia vestra excudenda curavit.4 Putabat ille, ut solent homines lucri quam honoris avidiores, multum chartae hoc modo periturum; sibi praeterea non esse typos regios, quales typographi Parisienses haberent,5 qui ita commode maiores chartas implerent. Eo itaque inclinabat, ut si liber ille in quarto, ut vocant, esset praelo subiiciendus, hoc excuderetur modo, ut Graeca et Latina columnatim ponerentur in eadem pagina. Sed dubito, an etiam hoc pacto satis decenter opus illud possit prodire. Mallet praeterea Blauwius omittere virgulas tales, qualibus in sua editione usus est H. Stephanus,6 quibus discrevit gentes, fluvios, montes, etc., tum quod inusitatum hoc ipsi sit ideoque forsan molestum, tum etiam quod destituatur talibus formulis.Annus ille qui praesens est quique hesterno die coepit, ut cum multis aliis quam felicissime currat, Excellentiae vestrae quammaxime opto. Cum vero Excellentia vestra felicitatem suam non putet perfectam quamdiu alios videt infelices, christianos praecipue, quorum casibus non minus illa tangitur quam suis, voveo, ut quemadmodum Excellentia vestra de pace, et ecclesiae et principibus christianis reddenda, pro ea, qua apud Deum pollet, gratia et apud homines auctoritate, semper laboravit, ita labores et consilia eius felicem aliquando sortiantur exitum utque christiani omnes, qui indefessum Excellentiae vestrae studium et voluntatem etiam hac in parte agnoscunt, tantae felicitatis compotes, ipsum quoque beneficium aeternum recognoscant aeternasque eius beneficentiae agant gratias.
Iam nunc mittit Blauwius alterum quoque folium excusum in quarto, ut vocant, quod itidem Excellentiae vestrae transmitto.
Bovenaan de minuut staat: Hugoni Grotio.