Vir clarissime,
Pro labore quem in rebus meis suscipis summas habeo gratias. Desidero omnia nostra ex(trudere). Scis quid de haeredum negligentia scripserit Plinius minor.2 Vidi specimina An(thologiae): non displicent typi.3 Plane autem velim editionem fieri in quarto, ut respondeat Sto(baeanae) et Excerptorum.4 Quodsi unius voluminis nimia erit moles, dividatur in duo. Om(nino) enim puto Latina opponenda Graecis non columnatim, sed paginatim. De virgulis Steph(anicis)5 si eas imitari Blavius non potest, debebit propriorum nominum primam literam facere maiusculam. Caetera index tuus explicabit.
Magnam habeo Claritati vestrae gratiam, quod annum hunc mihi felicem precatur,
371
maximam vero quod sua vota cum meis coniungit pro pace principum primum christianorum, deinde etiam ecclesiae, cuius dilaceratio tot nobis bella peperit aut aluit.Deus tam pium tuum animum suis eximiis beneficiis in dies magis magisque ornet,
Claritati vestrae addictissimus,
H. Grotius.
Lutetiae, XXI Ianuarii 1645.
De Ignatio non possum non aurem tibi vellere, dignus is labor vestro genere.6
Adres: Viro clarissimo domino Isaaco Vossio.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Isaaco Vossio.
Bovenaan de copie te Rotterdam: Isaaco Vossio.