Per aliquot dies Blauwius ab hac urbe abfuit,2 quae est ratio, quod non ita certa possim rescribere quam vellem. Spero tamen Blauwium pro voluntate Excellentiae vestrae omnia facturum ubi reversus fuerit. Mitto vitam Cyrilli patriarchae Constantinopolitani,3 Roma transmissam et scriptam a Leone Allatio.4 Hoc ut facerem5 movit me, quod
439
viderem Excellentiam vestram eam non habuisse,6 tum cum Riveto responderet.7 Leo iste Allatius curat hic excudi librum de templis Graecorum recentiorum praesertim, cuius iam aliqua pars edita est.8Impendi aliquod tempus in colligendis inscriptionibus quas diverso tempore et locis aut collegi aut ab aliis accepi.9 Eas curabo imprimi, si modo typographum in merce parum vendibili, ut ipsi aiunt, inveniam. Puto illas venire ad numerum trium millium. Martialem vix ausim iam dare,10 cum verear hominum quorundam iudicia, his in locis satis morosa, qui putarent illum esse fructum peregrinationis meae, quod Martialem intelligere didicerim. Hoc utique fieret, si illum primo protruderem. Consultius a sancti Ignatii epistolis auspicabor, quae quamprimum, ut spero, praelo subiicientur.11
Excuditur Lugduni de Militia veterum Romanorum.12
Bovenaan de minuut staat: Hugoni Grotio.