Vir clarissime,
Et pro literis et pro historia de Cyrillo2 gratias ago. Anthologiam nostram et Claritati vestrae et Blavio commendo.3 Properat ad calcem aetas mea, propero et ego videre
462
publici iuris fieri quae per omnem vitam didici, nec in periculo relinquere mali eius quod Picherelli4 et aliorum scriptis evenisse doleo.5 Velim a Claritate vestra edi Ignatium,6 deinde inscriptiones,7 postremo Martialem, pro8 cuius editione priores illae editiones erunt deprecatrices.9 At certe Batavi vestri10 aut Martialem legere debent, aut sibi temperare a scribendis epigrammatibus. Salmasii et de Militia,11 et quae scribet12463
posthac edita videre gaudebimus: οὐ μέμψεται τῳ̂ Κροί[σ]ῳ.13 At quid Heinsius?14 Fortius silentio se vindicabit.15Vale, vir eruditissime,
Claritati vestrae studiosissimus,
H. Grotius.
[Lutetiae,] XVIII Februarii 1645,
Parthenius, iste nuper patriarcha Constantinopolitanus, ab altero Parthenio Adrianopolitano precario, deinde vi ereptus est16 ecclesiae dolenti.17
Bovenaan de copie te Leiden: Grotii ad Is. Vossium.
Bovenaan de copie te Rotterdam: Isaaco Vossio.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Isaaco Vossio.