Hoc ipso momento, quo discedunt tabellarii, mittit ad me Blauwius istoc, quod transmitto, folium, ut videat Excellentia vestra, num in eo excudendo mentem sit assecutus.2 Videbantur ipsi literae non respondere magnitudini chartae; quodsi minor charta accipiatur, forma non eadem fuerit atque excerptorum ex Tragicis et Stobaeo.3 Commode huic malo patuisset mederi, si penes ipsum fuissent typi maiores Graeci, quales sunt isti Parisienses regii.4 Optasset itaque, ut quocunque pretio comparare sibi potuisset, quos vocant, ponzones sive matrices5 istorum regiorum. Interim si haec forma non displicuerit, paratus est ea excudere opus istud Excellentiae vestrae.6
Bovenaan de minuut staat: Hugoni Grotio.