Frater optime,
De chartis si quid resciscere possum operam dabo.2 Didericum bene rem agere laetus intelligo.3 De Cornelio miror eum in hoc armorum strepitu apud Venetos conditio-
618
nem nondum invenisse,4 cum tamen strenue se ad bellum parent. De Blavio et Vossio scripsi nuper.5 Salmasiana brevi prodibunt.6Controversiam inter Societatem Indiae Orientalis et Lusitanos deputati Ordinum cum legato composuerunt,7 ut firma pax futura sit in insula Ceilonensi et alibi, ea lege ut nostri aliquantum cinnamomi accipiant, neque ultra moenia urbis Galensis iurisdictionem exerceant intra annum,8 quo vertente reliqua disputatio sit terminanda. Caeterum de privilegio societati dando ne gry quidem; protestatio ab Hollandis in Foederatorum Conventu proposita ipsis ad res suas gerendas debet iam sufficere.9 Nobili illi Thuani cognato, quem iam Roma mitti asseris, opto meliora quam Thuani filio, sed nescio an mitius cum ipso agendum sit; est enim praecipue cavendum, ne quis tangat eiusmodi unctos.10 De Torstensonio iam intellexeris; victoria insigni potitus est, nunc restat ut eius fructum metat uberem.11
Ad te ut veniam, rogo intelligam quo res tuae in Suecia loco sint, quomodo loquantur tuae dimissoriae, quo pacto te dimissuri sint Galli et quomodo profectionem tuam sis instituturus, quae omnia non exquiro curiositate adductus, sed ut inimicis os obturem, amicis vero de tuo negotio sciscitantibus satisfaciam.12 Audio Spiringium tibi prae maritimo terrestre iter per has nostras provincias suadere.13 Cui et ego propter maris incerta
619
et a Danis metum accedo, interim hoc unice rogans, ut huc veniens hospitium domus meae nolis dedignari: erit ibi talis tibi libertas qualis domi tuae, reliqua supplebit affectus.Hic princeps aliquid magni moliri in hunc annum videtur.14 Interea nostri legati Monasterium abituri creduntur ad lenta admodum negotia.15
Deus te, tuam tuosque omnes diu sospitet et te nobis aliquando sistat incolumem. Vale,
tibi obsequentissimus frater,
Guilielmus Grotius.
Hagae, III Aprilis 1645.
Qui itineris gnari sunt, putant te e Gallia in Selandiam transfretare atque inde terra Hamburgum petere debere, ut postea Lubeca vel e vicinis locis Calmariam deveharis. Nam circa Gottenburgum infesta dicunt esse itinera Danorum excursibus.16
Adres: A monsieur/monsieur Grotius, ambassadeur de la reine et couronne de Suede, à Paris. Port 33 st.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 11 April.
En in dorso: 3 April 1645 W. de Groot.