Mi frater,
Didericus ad marescallum Turennam rediit.2 Magnam se eius curam habiturum promisit mihi dux Anguianus.3 Cornelius nihil eorum facit quae facere deberet.4 Quod sopita est Lusitanica controversia, recte factum;5 male, quod in incerto teneatur Societas Batavorum Indicana: miror socordiam.6 Beaupuyus, qui huc navibus longis mitti dicebatur, huc non venit, sed retinetur captus in arce Sancti Angeli, in quo minus ipsi aliisque periculi est.7 Marescalli Torstensonii arma video late se spargere per Moraviam,8 quae res
641
et ipsius exercitui quaestuosa et principi Rohanio9 non inutilis futura est. Turca per Siciliam Italiamque omnem multum metuitur.Literae reginae nostrae ad reginam regentem de me sunt omnium quae unquam scriptae sunt honorificentissimae.10 Mihi regina nostra magna pro opera navata hactenus praemia promittit, neque in maiore aetate immemorem se futuram eorum quae, dum pupilla esset, bene gessi. Ego per vestra loca transire nolim, si id evitari poterit.
Incipiet iam Monasterii ac Osnabrugi paulo citatius progredi pacis negotium.11 Ventum enim est ad capita rerum.12
Saluta, quaeso, uxorem et liberos et Petrum admone,13 ne tempus inutile labi patiatur, neque in aliis potius quam in se spes suas habeat repositas.
Deus vos servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
Lutetiae, 15 Aprilis 1645.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Guilielmo Grotio, iurisconsulto.