[Excellentissime et illustrissime domine,]
Quae Francofurto veniunt literae nuntiant adhuc magnam caesarianorum et Bavaricorum consternationem ex proelio ad Thaborem.2 A Ratisbona imperatorem3 et augustam ivisse Viennam.4 Sed parum tuta credi itinera, mareschalli Torstensonii exercitu in duo agmina diviso, quorum alterum Cremsium et Danubium versus eat,5 alterum in Mo-
628
raviam penetret,6 Ragozii appropinquationem expectans.7 Aegre per Gallassium ad Pilsnam recolligi equitatum.8 Peditatus vix duo millia superesse, in his aegrotos multos, eos se tenere Thabore. Joannem Waertium cladis nuntium venisse ad Bavarum,9 sed relictis apud Gallassium cohortibus quatuor. Merciacum apud Hallam manere. Nobilitatem et novos ex Austria milites coire apud Budoweisium10 ad res caesarianas reparandas. Sed veterem imperatoris militem ipsi Austriae valde esse gravem. Mareschallum Turennae ponte ad Spiram facto et equis emtis Casselae copiarum aliquid ad Brettam11 colligere.12 Monachum a Bavaro ad res in arcano gerendas missum Lutetiam.13 Legatos ab electore Magontiacensi ivisse Monasterium,14 in itinere collocuturos cum Brandeburgicis.15629
Cardinalis Mazarinus Romae obtinere non potuit, ut frater suus cardinalis fieret.16 Papa17 his diebus diu admodum collocutus est cum cardinali Valencaeo, magna cum amicitiae contestatione. Beaupuyus nondum huc venit navibus longis, uti dicebatur,18 sed custoditur in arce Archangeli, multum pro libertate eius laborante cardinali Medicaeo, qui eum in tutelam suam receperat.19 Regina regens minata est parlamento se in hoc instituturam regem filium suum, ut ulciscatur iniurias factas regiae potestati.20 Barillonus, cuius praecipuum crimen est, quod contra cardinalem Mazarinum consilia reginae regenti dederit, non ibit Pinerolum, sed manebit Lugduni et secum ibi habebit coniugem suam.21
In Catalania Fabertus cum militibus aliquot Gallis in hostium venit manus.22 Dicitur ibi bellum fore acre et habiturum comitem Harcurtium ad XXIV millia.23 Non minores copias habiturum se sperat dux Aurelianensis, qui nunc ivit ad aquas Borbonias,24 inde iturus in Flandriam, ubi Piccolominaeus, ad veterem militem additis X novis milli-
630
bus, obsidionem Wattae minatur.25 Lamboius26 et dux Carolus27 mansurine sint in Belgicis partibus, an rebus imperatoris laborantibus subsidio ituri, fama dubitat.Expectatur hic legatus a Polonia, qui regi suo uxorem accipiat Mariam Mantuanam.28 Putantur mareschalli Franciae futuri Magalottius Italus, qui Mottam Lotharingiae obsidet,29 Ranzovius,30 Plessaeus Pralinus,31 Arpaionius.32 Rex Hispaniae dicitur apud Caesaraugustam esse cum duodecim peditum, sex equitum millibus. Coeptum a Gallis Rosarum obsidium.33 Ad Mottam obliquis fossionibus acceditur.34 Sex fregattis Dunquercam advenere trecentae argenti cistae.35 Bavarus Uberlingae, Constantiae, Brigantiae, Landavii commeatuum congeriem facit.36 Sultanus Turcarum habere dicitur na-
631
ves longas LXX, centum alias;37 Sudam Cretae portum a Venetis petit.38 Veneti non tantum quatuor millia militum conscribunt in terris papalibus, sed et per alia Italiae loca millia decem.39 Gassio Ponte Aventino capto excurrit et vastat Insulis proxima.40In Hibernia coniuratio arcana protestantium contra romanenses detecta evanuit.41 In Anglia cum Weymuthum in manus venit parlamentariorum, simul in manus venere arma multa, quae regina Angliae ex Gallia illuc transmiserat.42 Langus, dux regius,43 a Wallero44 caesus dicitur. Contra Brewertonum, itidem regium ducem,45 ire bis mille pedites Scoti, alae tres equitum. Alia pars Lancastriam petere, Meldruno parlamentario obsidente Scarburiam.46 Parlamentarii minoris subsellii volunt liberos regios, qui apud ipsos sunt, dari educandos comiti Northumberlandiae et uxori eius.47 Omnes praepositi militares qui in exercitu Farfaxii aliquod imperium sunt habituri,
632
nominati sunt ab ipso parlamento.48 In Hibernia romanenses ab obsidione castelli Duncani depulsi sunt.49 Haec sunt quae hic intelligimus.Deus omnia haec in bonum vertat, idemque, [etc.]
Lutetiae, XX[I]X Martii/VIII Aprilis 1645.
Dux Bavarus inter alia Straubingam munit.50 Geissius arcem Amaenoburgum obsidet.51 Et Sicilia[e] et Calabriae ora tum a Gallis, tum a Turcis infestatur.52 Rex Poloniae Venetis auxilia offert contra Turcas.53 Rex Angliae sperat se brevi habiturum in duobus exercitibus XX millia militum.54
Bovenaan de brief in de copie te Dresden: Axelio Oxenstiernae.