Illustrissime domine,
Summa illustrissimae Dominationis vestrae in me benevolentia facit, ut eius res secundas in meis censeam. Quare summopere laetatus sum, cum intellexi et in loco eam esse apud reginam conspicuo admodum et matrimonium ei destinari virginis non modo
678
principis sed et reginam nostram proximo sanguine contingentis.2 Quae omnia cum sint maxima, audeo tamen ego eius eximiis virtutibus maiora praemia et optare et sperare.Sum nunc Suderacherae apud excellentissimos reginae ad Danicum negotium legatos3 brevique Stockholmiam iturum me puto, ut ibi reginam venerer et eos qui nos amant salutem. Et super omnia spes fuerat me posse illustrissimae Dominationis vestrae conspectu ac colloquio, imo et consilio et auxilio frui. Nunc cum eam intelligam ivisse ad exercitum,4 rogo ut eius bonitate apud excellentissimum dominum parentem, regni marescallum,5 commender atque eo adiuvante gratus reginae esse possim et aliquem invenire locum in quo cum honore, conveniente vitae hactenus a me actae summoque meo in rem Suedicam studio, negotiis eius me praestare possim utilem.
Deus illustrissimam Dominationem vestram servet et florentem semper efficiat,
illustrissimae Dominationi vestrae semper inserviturus,
H. Grotius.
Suderacherae, IV/XIV Iunii 1645.
Adres: Illustrissimo domino Magno de La Gardye, comiti, etc., tribuno praetorianorum reginae.