Illustrissime et excellentissime domine legate, domine observandissime,
Admiralis Flemmingius cum 45 navibus magnis et armatis in oceano Balthico est.2 Hanc classem sequuntur multa minora navigia militem portantia; qui Bornholmiam3 depraedati sunt. Helmstadium ab Hornii Excellentia occupatum esse ferunt.4 Gerianae naves circa Vlilandiam expectant5 alias maiores hic a Societate Westindiae comparatas. Brevi abituri sunt cum 40 navium armatarum, 700 onerariarum classi legati 6 Belgici in Sueciam et Daniam.6
Quaeso, ut excusare dignetur illustrissima Excellentia vestra summam hanc festinationem meam atque uberiora expectare futura hebdomade. Comes de La Gardie illustrissimam Excellentiam vestram plurimum salutat et nonnulla relaturum se mihi spondet ad illustrissimam Excellentiam vestram spectantia.7
530
Deus illustrissimam Excellentiam vestram bono publico diu sospitem servet, illustrissime et excellentissime domine,
illustrissimae Excellentiae vestrae devotissimus servitor,
H. Appelboom.
Amstelodami, 27 Iunii 1644.
Bovenaan de brief schreef Grotius: Rec. 5 Iulii.