682
Mi frater,
Sumus Stockholmiae.2 Reginam vidi.3 Magna mihi pollicetur pro opera praestita. Quid factura sit de me, nondum video. De cognato nihil est quod dicam, nisi verba eius apud te habita4 nec cum factis eius, nec cum alibi dictis congruere. Omnes intenti sunt in id quod Batavi vestri facturi sunt.5 Solet dominus Stradius satis felix esse in suis ministeriis.6 Haec ad tuas repono literas, quas scriptas undecimo Iunii octavo Iulii accepi, novo utrunque Calendario. Regina et proceres omnes magnum mihi reddunt testimonium navatae operae.7 Quid de me constituturi sint, adhuc nescio.
Deus uxorem liberosque tuos servet,
tibi obligatissimus frater,
H. Grotius.
XV Iulii novi Calendarii 1645.
Adres: Mijnheer/mijnheer Willem de Groot, advocaet voor den Hove van Hollant, in Den Hage. Port.
Bovenaan de brief staat in een onbekende hand: 27. En: 7.
En in dorso: 5/15 Iulii 1645.
Adres (volgens de uitgave der Epist.): Guilielmo Grotio, iurisconsulto.