S[alutem] p[lurimam dico]. Negotia quaedam ecclesiastica, quae necessario fuerant praevertenda et absentia affinis tui2 ab urbe, clarissime vir, in causa sunt quod paulo tar-
139
dius rescribo. Defensionem tuam quam ad me misisti3 non tantum diligenter, sed etiam cum voluptate legi, adeo et docte et solide sententiam orthodoxam in ea affirmas et contrariam infirmas. Utinam vero Deus animum tibi illum perpetuum servet, ut similia pietatis et doctrinae monumenta nobis plura publicentur quibus veritas salutaris ab haereticorum malitia vindicetur et errorum saltem capitalium contagio sistatur. Sperem hoc pacto viam non incertam paulatim iri patefactum per quam futurae concordiae spes ecclesiis nostris tandem affulgere possit. Interim tamen, clarissime vir, quandoquidem hoc a me postulas, spero te in bonam partem accepturum, si de nonnullis ad quae inter legendum nonnunquam haesitavi te paucis monuero.In definitione verae sententiae4 et materiae satisfactionis Christi designatione non videtur ulla a te ratio haberi obedientiae illius quam Christus legi praestitit, quae tamen ad ius vitae aeternae nobis acquirendum ac proinde iustitiae divinae satisfaciendum omnino fuit necessaria, quemadmodum etiam a te in reliquo scripto tuo non semel indicatur, nisi fortassis quia hoc dogma a paucis controvertitur, illud in definitione doctrinae catholicae non iudicaveris collocandum, quod tamen in explicatione verum agnoscis.
Partes satisfactionis Christi duas statuis,5 cruciatus gravissimos mortem antecedentes et mortem ipsam. In prima parte non tantum corporis sed etiam animi cruciatus a te intelligi omnino iudico; quod fortasse non inutile sit exprimi, propter eos qui quanti Christo nostra salus constiterit non satis capiunt. Ut enim nulla mors nisi maledicta, ita nulli dolores nisi cum spirit[u]alibus poenis coniuncti sufficiens lutrum6 nostrae redemptionis esse potuerunt.
In explicatione deinde materiae7 ipsius subinde voces quaedam occurrunt quae vim μειωτικήν non satis attento lectori prima sui specie insinuant. Pag. 5 vox ‘conabimur’8 videtur esse hominis de argumentorum suorum firmitate nonnihil diffidentis. Pag. 11 ‘voluntaria poenae susceptio’9 suam quoque in hoc argumento dicitur habere considerationem, cum Paulus tamen ad Hebr[aeos] 1010 et alibi totam efficaciam mortis Christi ab ea suspendat.
Eadem pagina mors Christi dicitur sustulisse impedimentum, Dei nimirum ad puniendum peccatum ‘propensionem’, quae vox meo iudicio levior est quam ut gravitatem irae Dei adversus peccata hominum exprimat.11 Sic pag. 41 peccata nostra dicuntur meruisse, ‘ut poena aliqua exigeretur’.12 Pag. 38 ponis ‘causam aliquam impulsivam’,13 [pag.] 49 ‘nonnihil solutionis’,14 pag. 66 dicis ‘poenam ideo pluris fuisse aestimandam, quia is qui poenam ferebat erat Deus’.15 Quae voculae, quarum aliquae in protasi, aliquae in apodosi tuorum exemplorum nonnunquam ponuntur, etsi apud aequum lectorem et Latine intelligentem facile ferri possint, cum in fine scripti tui super hac re te satis explices, tamen quia in seculum incidimus quod libenter suspicionibus indulget, videntur aut consultius omitti aut cum magis asseverantibus et efficacibus tutius mutari posse; nihil enim tam grave dici potest in hoc negotio, quod infra dignitatem huius lutri non sit aestimandum, si divina Pauli, Petri, Joannis vestigia velimus sequi.
140
Pag. 46 ‘acceptilationis’ vocem a Socino primum usurpari asseris;16 quae tamen a Beza in libello quem edidit pro iustificatione per solam fidem17 aliquoties usurpatur, quam recte iudicent ii quibus proprius huius vocis usus est cognitus; ego quid factum sit ab eo, non quam recte factum sit indico.
Ut vero de re ipsa iam dicam, argumenta nostrorum a violentis Socini torsionibus egregie vendicas et ea quae a natura et authoritate humana petuntur meo iudicio satis plene refutas, etsi fortassis erunt qui totum hoc melius omitti sint iudicaturi, quia fides christiana non natura sed Scriptura niti debet; quod ut verum et indubitatum est, meo tamen iudicio fides christiana nonnihil etiam firmatur, ubi ratio recta cum Scriptura conspirat, aut saltem eam ab hac non everti demonstrari potest, cum Paulus ipse naturae lucem veritatis Dei nomine non indignam iudicet, [ad] Rom[anos] 1,18 et minor lux cum maiore non pugnet, etsi ab ea excedatur.
Unum tamen hic est quod ampliore consideratione omnino opus habet, utrum scilicet Deo, quem ut supremum rectorem in toto hoc negotio recte consideras, non sit insita aliqua iustitia et aequitas quae non refertur ad alium quam ad ipsum Deum, qua divina voluntas et sapientia omnino impeditur ad veniam dandam peccatori citra satisfactionem intercedentem. Agnoscis quidem facti decentiam, pag. 51,19 sed causas illius decentiae non nisi extra Deum petis in rebus ipsis, in rerum ordine et exemplo. Videtur vero Scriptura etiam citra hunc respectum, ut sic loquar, ad extra aliquid intimae naturae divinae tribuere quod hanc intercessionem omnino exigit, quum dicit iustum esse apud Deum, ut peccata puniat,20 item peccata suapte natura nos a Deo separare,21 cum dicuntur oculi Domini tam esse puri, ut impuritatem intueri non possint,22 cum ira Dei adversus peccata vocatur ignis consumens23 et ideo et ipsi regeniti et a Deo in gratiam propter Christi satisfactionem semel admissi non nisi interveniente continua huius intercessione a peccatis quae post conversionem committuntur, absolvi possunt. Imo vero etiam aliquid amplius et magis μυστηριω̂δες in Dei verbo non obscure nobis innuitur, quod scilicet natura Dei tam exactae sit puritatis, ut ne angeli quidem boni citra mediatoris interventum communionem aeternam cum eo habere possint, quemadmodum nec sancti homines in futura vita. Quod mysterium a tota fere antiquitate prima et a praestantissimis nostri aevi scriptoribus agnoscitur.
Haec eo dico, clarissime vir, ut si omnimodam illam et absolutam necessitatem non possis aperte statuere, saltem nihil ponas unde ea evidenter evertatur, nam Christus etiam ipse ad hunc modum loquitur: Pater, si fieri potest, transeat a me calix iste.24 Quibus verbis id fieri non potuisse cum humani generis salute25 satis clare indicat.
Quod de tralatione poenarum temporalium a Davide et quorundam posterorum eius citra respectum satisfactionis Christi pag. 42 et 43 innuis,26 ego velim a te amplius etiam perpendi, nam Christum totam maledictionem legis tulisse pro suis ac proinde et temporariam certo certius est, nisi fortassis hic mentem tuam non satis percepi. De Achabo et aliis impiis diversa est ratio, nam, ut recte mones, quod differtur non aufertur27 et Deus volens ostendere iram suam multa levitate perfert vasa irae ad interitum coagmen-
141
tata.28 Quae vero in hanc rem de satisfactione29 pro poena temporaria ex Augustana confessione ponis,30 eiusmodi quidem non sunt, ut propterea laboratura sit christiana fides. Nescio tamen an convenienter Scripturae dici possit per opus aliquod quod Deo sua natura debetur, et quidem imperfecte bonum, opus malum antecedens compensari, nisi satisfactionis vox valde ἀκυρολόγως sumatur.Haec sunt, clarissime vir, quae iudicio tuo paulo accuratius expendenda committo; ignosces, spero, libertati meae, quam ipse literis tuis ad me datis provocasti. Deum rogo ut spiritu suo tibi semper adsit in ecclesiae suae bonum. Vale,
tuae Dominationi studiosissimus,
Antonius Walaeus.
Datum Middelburgi, 7 Calendas Iulias 1615.
Adres: Clarissimo atque amplissimo viro domino Hugoni Grotio, syndico et consiliario urbis Roterodamensis, Roterodamum.
In dorso aantekeningen in de hand van Grotius.31