... De heeren burgermeesters ende regierders der stadt Rotterdam hadden mij expresselijck beschreven om eenighe besoignen, dye door mijne absentie2 wat langh waeren opgehouden, ten eynde te brenghen ...
155
Jan de Groot aan Willem de Groot, 1 september 1617
Salve, fili mi Guilielme Groti, cum universa vestra familia a me et matre.
Nam frater quidem cum uxore non hic aut Roterodami est, sed nunc Hagae, nunc alibi quo fata vocant. Fuit cum domino Duvenvordio in Zelandia delegatus ab Ordinibus nostris ad eos qui sunt illic, nusquam peius exceptus quam a Veriis suis.4 Tantum non in mare praecipitabatur. Et tamen vivit et vir est in procurandis quae in rem communem sunt, quod et nos facimus: Nec ponemus enim rumores ante salutem.5 Hoc ipso momento hic agitur de libello magistratui Delphensi offerendo,6 quo negamus stare ab iis qui debitam illis obedientiam negant, imo animos addimus, ut ius suum tueantur atque ipsimet patriae urbi de Verbi divini ministris prospiciant, iis scilicet qui pacis sint studiosi simulque in posterum de presbyteris et diaconis. Nam nuper tumultuantibus nimis ea in re indultum.7 Exemplar libelli ad illustrissimum dominum legatum mitto,8 qui, spero, id tibi communicabit.
Deus Optimus Maximus faveat ecclesiae, urbi bonisque omnibus, nobis imprimis et tibi. Salutem, obsequium servitiumque nostrum iis qui in illustrissima vestra familia. Vale,
tibi benevolentissimus pater,
Jan de Groot.
Scribebam raptim Delphis patriis, Cal[endis] Septemb[ris] 1617.
Adres: Filio carissimo, Magistro Guilielmo Grotio, iuris (utr)iusque doctori, in aula (n)obilissimi atque generosi (domini) baronis Langeracensis, legati, etc.
Bovenaan de brief schreef Jan de Groot: N. 20.
In dorso schreef Willem de Groot: Recepta 18 Sept.