... Octavus nunc labitur dies ex quo prioribus vestris respondi ...
Jan de Groot aan Willem de Groot, 12 september 1621
Salve, fili mi, Guilielme Groti, ab nobis omnibus.
Quod tibi res Graswinkelii qui isthic2 curae sunt, propinquis illius et praecipue sororibus et novercae3 nobisque omnibus perquam gratum est et grave; scribit ipsamet eadem de re. Graswinkelius in Frisiis promotionem adhuc differt,4 sperans te propediem ipsi adfuturum. Jacoba Halsae5 Lugdunum commigravit, ut sola sit. Tres reliqui6 sunt apud matrem, a quibus quemadmodum et ab avunculo Oversciaco7 uterque vestrum
188
quam officiosissime salutantur. Losecatius8 animo valde alacri, sed et pio, ad exercitum se contulit. Intelligo operam ipsius domino baroni Kesselio9 valde gratam.Literae ducis Bavari10 interceptae indicant ipsum non destiturum antequam Superiore Palatinatu potiatur. De Inferiore non multum Spinolae11 restat devincendum. Interi(m) satis felicia pro rege ex Bohemia Hungariaque nuntiantur. Rex in castris nostris est.12
Affinis Debiaeus pater Hagae mansit. Ego crastina die cum matre et sorore Falcopyrgum13 cogito, nisi pluvia et gravedo, quae utramque hac nocte occupavit, impedimento sit. Deus Omnipotens Maximus tibi nobisque omnibus sit propitius ac clemens. Si contingat te iter terra conf(i)cere, saluta in Brabantia omnes amicos. Sed et si Duaco transeas, accede dominum Joannem Huveterium a Ferrariis, iuris utriusque doctorem et professorem,14 cui in collegio, cui pater praeerat, convixi anno 72 et 73, eique omnem meam operam, si quo modo usui esse potest, offer.
Tuus tibi benevolentissimus pater,
Jan de Groot.
Raptim. Delphis, 12 Septembris 1621.
Adres: A monsieur/monsieur Grotius à Paris.
In dorso schreef Grotius: J. de Groot, 12 Sept. 1621.