... Videbis ex his mercatoris literis citra meam culpam accidisse, quod Barlaei carmina2 tam tarde ad me pervenerint.
Willem de Groot aan Caspar Barlaeus, 12 december 16293
Clarissime eruditissimeque domine,
Indicaveram nuper amico seni4 me ex receptis a fratre litteris5 intelligere fasciculum poematis tui in Galliam missi nunquam hactenus traditum fratri, nunquam visum; superesse tamen spei aliquantulum ideoque Rothomagum destinatas ab ipso ad amicos litteras.6 Nunc alia in litteris XXX Novembris ad me datis7 habeo nova eaque longe meliora, quae quominus ipsius fratris verbis enuntiem rationem non video, quanquam non ignoro quid mihi ex comparatione meorum cum fraternis metuendum sit. Ille sic scribit: Viro eruditissimo et poetae optimo Caspari Barlaeo significes rogo carmen ipsius pervenisse ad me post longas moras et diu quaesitum. Traditum cardinali Riceliaco, qui traditurum se regi exemplum Maiestati ipsius destinatum spopondit, non etiam lecturum regem, ut qui Latine vix intelligat, sed se lecturum sine mora. An aliquid amplius sperare debeat dicere non ausim, tanta hic est circa res bonas negligentia. Ego tamen non deero.
322
Et hactenus quidem frater, cui de vitio saeculi nostri inveterato conquerenti libenter illud Venusini poetae succinerem:8
Aetas parentum, peior avis, tulit Nos nequiores, mox datura Progeniem vitiosiorem.Quem ego poetam vel propter hanc solam sententiam prophetae nomine decorarem adstipulante divo Paulo, qui idem honoris Graeco poetae tribuit,9 nisi cogitarem superius Horatii dictum praecipue in ecclesiis nostris locum habere, adeo ut non tantum mihi, sed et ipsi divo Paulo, si viveret, rigidissima eam ob rem ecclesiae censura esset subeunda.
Vale, vir clarissime et poeseos hoc tempore ad senium vergentis statumen atque sufflamen, nosque si mereri videmur amare perge,
Claritudini tuae addictissimus,
Guilielmus Grotius.
Hagae Comitum, XII Decembris 1629.
Adres: Clarissimo eruditissimoque viro domino Caspari Barlaeo, medicinae doctori,10 Lugdunum Batavorum.
In dorso minuten van een tweetal Latijnse gedichten, vermoedelijk van de hand van Barlaeus.