Literas, quas scripseras, mi frater, calendis Octobris non ante illas patris datas 8 Octobri accepi incuria, ut puto, eorum, qui hic res D. Langeracensis2 - is enim ad aulam abierat - curabant. Nam eo reverso ipso quo primum potui momento sequentes accepi.
113
De Petro3 recte. A Barlaeo missa4 adhuc quaerimus spe aliqua reperiundi per indicium, quod nobis a Rhotomago factum est. Intellexi, quae in Amersfordianos magistratus pronuntiata sunt5. An nimiae aut praeproperae formidinis argui possint, ego tam longe remotus haud dixerim. Illud displicet, quod non a patriae suae legitimis judicibus sententiam acceperunt exemplo in nos inchoato, sed Hollandiae multas ob causas pernitioso. Id populo ob oculos poni e re sit publica, ne ex facto tali jus fiat. Hi sunt fructus egregiae illius mutationis, qua externos nullo in Hollandiam affectu Hollandiae praeposuimus. Continentia causae non poterat eos facere judices, quibus nulla in paganos cives Trajectinae nationis notio est.
Te jam a rheumate et febri liberum spero, quo magis curare possis illud meum de Institutionibus Iuris Batavici6, quod animo meo ita insidet, ut nihil magis. Nam certe tantam vim atque injuriam in tam praeclaro opere concoquere non possum. Excitate Bellimontium7, ut fidem publicam liberet. De Schickardiano negotio8 satis jam monui. Et Cordesius9 aurem vellit de libellis quibusdam. Memini videre me Smoutii libellum10 patrio sermone in orationem, ni fallor, Dominicam, in qua gravissima scelera commemorans nullo eorum vult amitti divinum favorem. Eum, si reperias, cum cibariis nostris velim mittas.
In Mantuanum agrum magno impetu involarunt Germanicae copiae neque tamen nulla spes est pacis inter magnos armorum paratus. Transiit jam Crequiacus11, abiit Fortius12, Estraeus13 est apud Helvetios. Etiam in Campaniam Francicam rex exercitum mittit, sive ut reprimantur fratris14 conatus, siquid ille audeat - nam sunt qui copias ipsi offerunt -, sive ut opem praesentem videant Germani; si modo aliquibus adhuc libertas et principum dignitas cordi est. Miraberis quae mitto pacta nuper manente bello civili inter Hispanum et Rohanium15, mirabitur et Medius16.
Cyrilli confessio17 Argentorati coepta publicari jussu magistratuum repressa est. Nostri hic ϰαλβινίσοντες scripsere Bysantium, ut tibicinibus novis fulciatur labans fabula.
Vale, mi frater, cum optimis parentibus. Losecatio18 et sorori sane gratulor. 19 Octobris 1629.
114
Mousterius19 ut tabulam exactiorem Silvaducensem simul cum ea, quae nobis mittetur, exspectat.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.