eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    Letter



    1453. 1629 december 6. Aan Willem de Groot1.

    Frater Optime,

    Esculenta cum Grollanis2 et quae accedent alia avide exspectabimus. Est hic Iansonius3, qui, si id nobis visum fuisset, Amstelodamo se libros missurum fuisse

    135

    et missurum, si velimus, in posterum significat. Editionem de Iure belli et pacis pulchram spondet et emendatam4.

    Rex fratrem5 exspectat et simul securitatem ab illo fine totus imminens bello Italico, nisi pax, quod plerique existimant, occupet. In Atrebatum terras cogitari aliquid a Gallis commentum est non a vero tantum, sed et a veri similitudine abhorrens. Mirum, quae pabula homines quaerant furori suo.

    Videbis ex his mercatoris literis citra meam culpam accidisse, quod Barlaei carmina6 tam tarde ad me pervenerint. Si cum fasciculum mitteret, epistolam eodem tempore per tabellarium ad me direxisset, facili res fuisset repertu. Cum tum sero venisset ad me, exspectavi hunc Decembrem, ut quasi suo tempore tradi carmen videretur. Venit in manus cardinalis7 qui et regi, ut scripsi8 nuper, se traditurum recepit. Sed de donativo nihil intelligo, sive displicet, quod rem sacram homo non romanensis tractaverit, sive cardinalem offendit, quod honos ipsi privata, non publica allocutione habitus est. Urgebo tamen quantum fas est. Interim praecipuum bonis praemium laudes ab eruditis abunde Barlaeus refert, quod ei hoc epistolio significo; rogo id cures, ut et illud ad Aysemam9 sequestro D. Mylio10 et ad Medium11 aliud. Iansonius de Schickardiano12 postulato mihi satisfecit, itaque hac cura te libero.

    Parentibus, tuae13, tuis, nostrisque omnibus salutem a nobis omnibus nuntiari scito.

    6 Decembris 1629.

    Tuus tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 822.
    2 - Grotius' Grollae Obsidio, dat op verschijnen stond; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 712.
    3 - Willem Jansz. Blaeu, de Amsterdamse uitgever, bij wie Grollae Obsidio is uitgekomen.
    4 - Deze herdruk is in 1631 verschenen; Ter Meulen-Diermanse, no. 567.
    5 - Gaston, hertog van Orléans.
    6 - Zie hierover no. 1451; zie ook nos. 1365, 1373, 1397 en 1454.
    7 - De Richelieu.
    8 - Zie no. 1451.
    9 - Lieuwe van Aitzema; zie III, no. 1289, p. 349 n. 3.
    10 - Cornelis van der Myle.
    11 - Schuilnaam voor Johannes Wtenbogaert.
    12 - Zie no. 1370 p. 14 en de verwijzing in n. 1 aldaar.
    13 - Alida Graswinckel.