Quas 8 Augusti ad me dederas literas, mi frater, trigesimo accepi. Responsum distuli, quia nihil certi erat, quod hinc nuntiarem, cum de castelli Sancti Martiniani obsidione2 plane contrarii spargantur rumores, ita tamen, ut credibiliores sint qui defendi diu posse desperant. Etiam febricula quaedam mea intervenit, qua nunc Dei ope liberatus sum.
Tibi pro perpetua rerum mearum cura summas habeo gratias, quibus hoc addas velim, ut perveniant ad me chartae librique, de quibus scripsi antehac3, et cum iis exemplaria bina Etymologiae et Syntaxeos. Nam quae habuit Petrus4 partim perdidit, partim abusus est. Siqua invenire aut retrahere potes farraginem librorum typis datorum duobus aut tribus non magnis voluminibus, quam mihi olim cum chartis Licestrianis utendam dederat Hottomannus5, erit id mihi gratissimum. Certe operam des rogo, ut per te fidem meam liberem. Miserant ad me nuper Oldenbarneveldii Eliae liberi litem Middelharnissianam6. Eam remisi cum commonitorio, quod qui describeret neminem hic habui. Itaque eos ad te allegavi, ut qui meam quamvis festinantis manum nosses. Hac quoque in re operam tuam imploro, ne unquam desinam oneri tibi esse: quasi vero parum sit quod de
168
Mantuano negotio7 nuper te rogavi atque etiamnum rogo. Nam is, qui a me id desiderat, valde est amicus mihi. Romae lectio librorum meorum de Iure belli8 cum permissa aliquamdiu fuisset, subito interdicta est, et simul Apologetici9 et Poëmatum10 excusantibus severitatem inquisitoriam Quiritibus, qui cum cardinali Barbarino11, literarum amante Lutetiae fuerant ac me viderant. At mea sane nihil interest, an Romae legar. In Gallia ejusmodi edictis non asscribitur bonum factum nec eorum ulla habetur ratio.Iam nunc intelligo in armis esse Rohanium12 et in hoc laborare, ut civitatum studia sibi adjungat. Etiam Sabaudus13 cum Suessionensi comite14 temporibus imminere creditur. Multi et principis Condaei15 cum Espernonio16 colloquia formidant.
Literas has ad patrem rogo quamprimum cures.
Vale, frater optime, cum conjuge17 et familia.
11 Septembris 1627.
Tuus animo non minus quam ortu frater
H. Grotius.