172
Dies sunt quinque aut sex, mi frater, cum ad te per patrem Intimam literas dedi2. Invenit is viduam inquilinam meae domus, quae ei undecies centum florenos credidit in libertatem filii, quem sibi generum destinat. Ea foemina nunc ex aedibus emigravit meis Intimam secum quasi suum jam captivum ducens. Adolescens ipse ut laetus reperta libertate, ita onus adjunctum videtur perhorrescere. Pater intra tres menses soluturum se ipsi promisit, quod ni fit, novus carcer juveni imminet nisi eum aut fuga aut matrimonio evadat. Et hoc quidem privatum.
De publicis nihil sane magni. Duae rursum scaphae alimentorum aliquid in Castellum Sanctimartinianum3 intulere, rem non longae morae. Itaque deditio exspectatur eoque magis quod et Hispanica auxilia cunctantur et Gallicae naves tarde armantur.
Abiit rex et cardinalis4 in Rupellae obsidium, regina matre cum maxima potestate ad res regni relicta. De pace sermones non desunt, res nondum apparet. Fuit in castello obsesso Sansurinus5, nobilis Gallus religionis reformatae: qui ad permutandos captivos et id genus belli commercia in castris Anglicis fuit aliquoties; et cum frustra Toirasii6, qui castello praeest, jussu petiisset exitum foeminis et infantibus obsessis negante id Buchingamo7 sed ita ut a pace generali non alienum se ostenderet, Toirasius autem respondisset regem a se consulendum, placuit Buchingamo propinquum quendam suum8 ire cum Sansurino ad tentandum de pace regis animum; sed eum rex ut non a rege missum nec ab ipso Buchingamo ullas ferentem literas ad se admittere noluit9, seu quod successus ille navicularum, quae in castellum penetrarant, addiderat animos, seu quod spes adversus Rupellam caetera infra se premebat. Quid ultra sit futurum caliginosa nocte premit Deus10. Rex interim suorum damnis obviam it clauso mari, ut hoc edicto11 doceberis. Quodsi pax coit, magna hic tentamenta promovendi mercatus ac navigationum, qua super re capta in parlamento deliberatio cum rebus aliis ad Sancti Martini diem12 prolata est. Exemplaria Hexabibli13 tibi ac patri retine, da quoque tribus affinibus meis14, Hoofdio quoque, optimo Vossio et Iacchaeo15. His addendus Heinsius, quia Nonnium16 ad me misit non religatum. Quae reatant
173
exemplaria hic suos invenient dominos. De Arcanis Papatus17 iterum te rogo, ut et de Mantuano negotio18 et Iacchaei19. Puto enim jam quae cum Santhorstio20 miseram ad te pervenisse, et quae deinde scripsi una cum literis ad Eliae Oldenbarneveldii filium21. Libros, qui nondum tibi occurrerunt, habuisse me memini, nisi quod Hispanicum dictionarium22 alicui forte utendum dedi. De legibus maritimis23 liber est in quarto caeruleo tegmine, Amstelodamensia statuta24 in folio. Velim mittendis libris accedant, si id ante non monui, Keckermanni Systema Politicum25 et Theses26. Patri jam respondi, eas quoque literas per Oldenbarneveldium recipiet.Vale, mi frater, cum optimis parentibus et uxore27 atque amicis, mea quoque si apud vos est, cui nunc non scribo.
26 Septembris 1627.
Tuus totus
H. Grotius.