eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    216

    1206. 1627 december 23. Aan Willem de Groot1.

    Scripsi, frater charissime, octo jam sunt dies ad patrem, sed et quae ad te magis etiam quam ad ipsum pertinerent. Hoc ipso die tuas accipio datas 28 Novembris: miror tam sero perlatas et in prioribus literis ea super re meas conjecturas ac consilia exposui.

    De Britannorum clade et abitu omnia ordine affini Reigersbergio exposueram2 et quia temporis angustiis prohibebar ad te scribere nec satis justa erat causa multiplicandi literas, ipsum rogaram, ut tibi partem faceret.

    De legatione nostra non immerito vereris, ne sit βϱαδύπους χάϱις3. Quid in freto Cimbrico futurum sit, discere avebimus. Res magna est et multum momenti in celeritate positum, antequam imperator4 vires Ansiaticas secum trahat.

    Ex Mairio5 rogo resciscas, an editionem6 suscipere velit et quo tempore, ut deliberem, an tanti sit exspectare. Etiam ut penetres velim illud quicquid quantumque est de Institutionibus7; si ita se res habet, magnum est flagitium, quicunque id in me admisit. Quid opus factu sit, postea videbimus. De Iacchaeo8 intermittendum est. Nam is, cujus agebam negotium, hac spe abjecta alias aggressus est. Libros meos9 et recens recusa exemplaria10 exspectabo. Montacutius11, qui res Britanni in Lotharingia et Sabaudia egit, nunc est in carcere Bastiliano. XLIV Anglica vexilla in ecclesiae hujus urbis cathedrali pendent additis machinis quatuor.

    De Rupella varia sunt judicia. Nam alii arctatum aggesta utrinque humo portum porro demersis navibus lapide oppletis et catenis claudi posse sperant, alii ventorum et fluctuum incerta, eruptiones, etiam novam ab Anglis classem metuunt. Urbs intus alimenta in annum habet et hactenus mari praedas agit. Riceliacus vere venturo promittit sibi naves CCL, in quas menstrua L florenorum millia impenduntur. Mitto ad te testimonium de vita Mariae12, cui tu addes de Zelandia mittendum de Diderico13, et simul duas cartulas mea manu signatas, quibus superscribes apocham ad eam, quae nunc in usu est formulam.

    Parentes et proximos officiose salutamus ego, uxor et liberi.

    23 Decembris 1627.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 810.
    2 - No. 1195.
    3 - Het gezantschap van Fr. van Aerssen en Caspar van Vosbergen; zie nos. 1203 en 1204. De woorden βϱαδύπους χάϱις stammen van een Grieks epigram, waarvan de vertaling bij Ausonius, in de editie van Peiper epigr. XVI [LXXXII] van de Epigrammata Avsonii de diversis rebus; zie Decimi Magni Avsonii Bvrdigalensis Opvscvla, recensuit Rvdolfvs Peiper. Lipsiae MDCCCLXXXVI, p. 316.
    4 - Ferdinand II.
    5 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    6 - Ik vermoed een nieuwe uitgave van De iure belli ac pacis; zie no. 1172, p. 169 n. 6.
    7 - Zie no. 1143, p. 125 n. 1.
    8 - Zie no. 1166 in fine.
    9 - Zie nos. 1163 en 1175.
    10 - Van De Veritate religionis Christianae; Ter Meulen-Diermanse, no. 944.
    11 - Walter Montaigu; zie no. 1200, p. 205 n. 1.
    12 - Maria de Groot, geb. 16 april 1617, overl. 16 maart 1635.
    13 - Zijn zoon Dirck.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]