eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1226. 1628 februari 19. Aan Jan de Groot1.

    Valere vos omnes, parens optime, quantum par est gaudeo Deumque oro id bonum ut diuturnum sit. De Amstelodamensi successu2 est quod non nobis, sed patriae et urbi isti gratulemur. Utinam Noviomagi saltem aliqui veterem dignitatem recuperassent. Nam illud, quod de Vitellio3 narras, sane exiguum est.

    Realio4 opto meliora. Captum audiveram. Sed nihil gravius metuebam, quia nondum inter imperatorem et nostros bellum exarsit. Itaque Pragam abductum vix credo. Siquid certius compereris nunties velim.

    De Cornelio nostro fac ex Vossii consilio, quod optimum videbitur. Summa ratio habenda erit eorum, apud quos habitabit, ne quibus malis exemplis aut colloquiis imbuatur tener animus.

    Rex Blesae est: inde veniet si non in urbem, tamen in adsita. Vosbergius5 Bononiae Morinorum haeret. Rupellae portus navibus demersis ita non tam clausus quam sparsus est, ut facilem exitum et aditum neget. Spes est obsessis in auxiliis e Britannia, nam caetera intus arcta. Per regis absentiam terra marique imperat Riceliacus6. Pinibus Galliae Lotharingicis haerent imperatoris copiae, minantes bellum, moventes nondum. Dicitur conscribere militem et Sabaudus7, metum Genevae, distenta praesertim civili bello Gallia. Rohanii uxor8 Venetiis nunc commorans edicto senatus Tolosani citata est, ut se judicio sistat. Mirum hoc in femina, nisi jam alia praecessissent non minus nova, de quibus scripsi antehac. Dani legati9 et Venetus urgent negotium pacis cum Britanno, sed magnus est obex Rupellanum negotium. Uxor et liberi mecum te et matrem10, fratrem, sororem11, conjuges12 et liberos salutant.

    19 Februarii 1628.

    244

    Miramur non venire neque esculenta neque libellos, quorum nomine debitor sum omnibus. Pecuniolae nostrae curam fratri commendo et simul litem meam13.

    Tuus tibi obedientissimus filius
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 804.
    2 - Zie no. 1220.
    3 - Keizer Ferdinand II.
    4 - Laurens Reael; zie no. 1192, p. 191 n. 3.
    5 - Caspar van Vosbergen, die met Fr. van Aerssen als buitengewoon gezant naar Frankrijk was gegaan; zie no. 1213, p. 222 en n. 6 aldaar.
    6 - Kardinaal de Richelieu.
    7 - Carl'Emanuele.
    8 - Marguérite de Béthune; zie no. 1071, p. 46 n. 3.
    9 - Zie no. 1215, p. 227 n. 7.
    10 - Aeltgen van Overschie.
    11 - Adriana de Groot.
    12 - Alida Graswinckel, de vrouw van Willem de Groot, en Adriana's echtgenoot Frederik van Losecaat.
    13 - Zie no. 1211, p. 220 n. 3.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]