Tuis, quas 12 hujus mensis ad me dedisti, mi frater, quod reponam praeter gratias haud multum habeo: Rupellae manet qui fuit status neque is qui fuit altissimus aestus multum operi nocuit. Accesserunt scaphae quatuor2, una supernatans in oppidum evasit supra viginti saccos frumenti ferens, sed corrupti, ut ajunt ex oppido capti; altera cum telis petita cursum rectum tenere non posset ad litus impacta et oppidanorum accursu ex parte exonerata est. Tertia in regiorum manus venit.
Nostri legati3 urgentibus Gallis, ut prius de suo foedere quam de pace aliena agerent, negarunt se in id mandata habere. Sed tamen privatam suam sententiam
273
promisere de difficultatibus, quae id negotium morarentur. Ita trahitur ipsorum ampliatione tota res regiis non nolentibus. Ducentos florenos jam tibi solvendos delegavimus. Cornelium4 curare cum Vossio ut pergas rogo. De Phoenissis5, Mantuano negotio6 et insecto multicipite7 non moneo memorem. Quod de Festo8 scribis, credibilem adfers coniecturam. Velim scire, quomodo in hisce rebus Rivetus9 se gerat.Inter regem et imperatorem10 videtur adhuc mansura pax, vetera dissimulante imperatore, Gallis quae nuper innovata sunt restituentibus.
Amstelodami quicquid eventurum est ad exemplum pertinet. Certe si his magistratibus cives tuto vivere non possunt, tempus est de discessu ut cogitent. Illud in Bruningium11 coitionis magis habebit speciem quam accusationis legitimae.
Esculenta recepimus, sed et praeter illud de quo scribis vasculum, aliud quoque cum butyro desideratur inscriptum numero 26. Id ubi haeserit sciscitandum. Melissaeo12, si amplius fata non concedunt, exitum precor non molestum. Puto si ipsi paulo plus fuisset animi, melius ituras fuisse res et publicas et privatas.
Uxori tua13 felicem uterum et partum precamur, parentibus, cognatis ac fratribus salutem.
30 Martii 1628.
Tuus totus
H. Grotius.