Est hodie vicesimus tertius Iunii. At ego heri demum tuas, quas nono Aprilis dederas, accepi, culpa ut arbitror tabellarii, sed quae a dolo malo non longe discedit.
Patri pro transmissis exemplis tum supplicationis tum edicti gratias ago. Quae exinde secuta sunt et ex tuis et aliorum literis percepi. Vossiana2 rogo omnia habeam cum indiculo quanti constent, ut pretium persolvatur et ego fidem liberem. Velim simul mittas Etymologiam Hagiensem et Syntaxin tertiae editionis3, utramque pro Petro4, qui Syntaxin perdidit, Etymologiam utendo abusus est, quod illi ad nihil agendum prodesse non debet. Volo eum strenue in illis libellis exercere, dum mecum est. De Cornelio5 jam scripsi sententiam.
Disceptatio inter regios et legatos nostros6 praecipua haec est, an nostri se obligaturi sint in regni tutelam adversus quosvis. Videntur hinc non abhorrere, dum prius pax cum Anglis coëat. At ii jam tertium ex Rupellanis exspectantur obduratis in ultima regimen ibi obtinente Rohanii matre7 et consistorio, quorum meri satellites sunt magistratus et inania nomina. Creditur corruptis custodibus et intrare Rupellam nonnihil alimentorum, et exire nonnihil inutilis turbae. Nuper octo scaphae ex oppido missae, quae regiis ignem inferrent, frustra fuerunt. Hispanus dicitur sexcentas naves offerre auxilio, sed ut puto conditionibus regi Galliae haud placituris, qui E.T. Crequiacum8 cum sex millium exercitu mittit suppetias Mantuano9, perrupturum per Sabaudi10 fines, ni iter praebetur.
Intellexi edi Lugduni Pecherelli librum de missa11. Vidi scriptum ejusdem in psalmum CX12, ubi contra Maldonatum13 ostendit nec ibi nec in historia
330
Geneseos de Melchisedeco agi de missae sacrificio. Ex usu esset id addi libro, qui editur.Vale quam suavissime cum conjuge14, parentibus, liberis, amicis; uxor et nostri vos salutant.
23 Iunii 1628.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.