eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1285. 1628 juli 21. Aan M. Bernegger1.

    Iamdudum, vir doctissime, omnia, quae Lingelshemii2 sunt, mea existimavi. Ita enim meretur et virtus ipsius et in me affectus, ut neminem ipsi praeponere debeam. Quare cum amicitia, quae res ceteras communes facit, nihil magis commune facere debeat quam semetipsam, ego te quem Lingelshemius amicum et judicio legit et re ipsa expertus est, inter mea solatia ac praesidia asscripsi, quare ita credas velim nihil esse, quod non jure tuo imperare mihi possis, quod quidem mearum sit virium.

    In meis scriptis scio nihil esse amplius quam quod faventibus, qualis tu es, lectoribus videtur. Sed tamen hic tuus et tui similium in me amor excitare me potest, ut contra multa incommoda memet erigam, si quid forte a me proficisci possit, quod posteritas velit respicere; cui consulendi voluntas nunquam mihi defuit. Id quo magis videas, jam nunc audebo te ut amico uti. Audio virum, quem merito suo semper feci maximi, Gruterum3, ad ingens illud opus, quo tot saecula sibi obligavit, Inscriptionum4 dico, aliquod post illam praeclarissimam editionem collegisse auctuarium. Est autem Romae vir eruditus Italus Donis nomine5, mihi notus, qui itidem paralipomena collegit in spem justi voluminis. Ut autem ego existimo multum refert studiosorum primum ne eadem bis prodeant, deinde ne discerpantur quae ejusdem sunt generis. De eo velim te cogitare, ut, si fieri potest, consanguineos labores in unum contrahamus. Voluit et is, qui solus nunc humaniorum literarum gloriam sustinet, Claudius Salmasius6, veterem suam cum Lingelshemio amicitiam me interprete renovari. Post ingentem qui nunc exit in Solini Polyhistora commentarium7, qui tam late patet quam ipsa natura, parat edere egregias notas in occidentalium conciliorum vetustissimum Eliberense,

    344

    rituum veteris Ecclesiae praeclarum indicem8. Cum vero haec tempora in Gallia libertatem tali operi necessariam vix ferant, dubitat Lugdunumne Batavorum potius, an ad vos hunc foetum mittere debeat. Ego satis video nihil fore, quod confessionem Augustanam profitentes, temperatiores intelligo, possit offendere. Sed hac in re non tam amici singularis, quam boni publici causa tuis ac Lingelshemii consiliis instrui desidero. Dabitis uterque veniam, si in negotio literarum hominum literatissimorum operae non parco.

    Deus vos vestrosque omnes incolumes servet.

    21 Iulii 1628.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 80; Grotii et Berneggeri ep. mut., p. 6. Antw. op no. 1268, beantw. d. no. 1306.
    2 - G.M. Lingelsheim.
    3 - Janus Gruterus (Jan de Gruytere); zie no. 1167, p. 161 n. 6.
    4 - Inscriptiones antiquae totius orbis Romani in corpus absolutissimum redactae ingenio ac cura Jani Gruteri. Heidelbergae 1602.
    5 - Giovanni Battista Doni (1594-1647) uit Florence is in 1622 in het gevolg van kardinaal Ottavio Corsini (1588-1642), toen deze nuntius in Frankrijk was, in Parijs geweest. Hij ging vervolgens met kardinaal Francesco Barberini naar Rome. Ook met hem heeft Doni een bezoek aan Parijs gebracht, bij welke gelegenheid Grotius hem zal hebben leren kennen.
    6 - Zie no. 1156, p. 142 n. 6.
    7 - Voor Salmasius' uitgave van Solinus zie no. 1051, p. 12 n. 1.
    8 - Zie no. 1210, p. 219 n. 10.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]