eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1315. 1628 september 23. Aan Willem de Groot1.

    Duabus tuis responsum debeo, mi frater. Cum priores circa finem Augusti scriptas reciperem et aliquo post tempore nihil hic erat, quod nuntiarem rebus ad Rupellam pendentibus; et sane etiam nunc pendent, nisi quod colloquium inter oppidanos et cardinalem2 obsessorem abruptum ab illis spe auxilii nunc eo nimium cunctante repetitur sparso etiam rumore Anglorum classem partim fuga navium per vim retentarum nudatam partim perire Scotorum et Anglorum rixis aut etiam proeliis. Vita et bona salva Rupellanis promittuntur; etiam de religione aliquid. Petunt etiam privilegia vetera et quas habent munitiones. Id minus convenire judicatur praesenti rerum statui. Cujus religionis sit ille Bucquinchami3 homicida4 scire expetimus, ut de ejus animo et quae tanti facinoris causa minus vagetur judicium. Si quid scis, rogo impertias.

    Tuas X hujus mensis scriptas jamjam accipio. Santenus5 quis sit, nescio nec advenit. Tilenus6 noster ardet discere, quid literis Casauboni7 evenerit et si spes edendi non est, suas repetit.

    Mantuani8 res sane miserae sunt, nec est quod speret nisi propere Rupella sit in regis manu. Nam ante certum est de Italia nihil cogitare. Oratio Rupellensium, quam misisti, grata est, magna testis urgentis ipsos necessitatis.

    Ut provinciae aliae eam tributorum ineant rationem, quae in Hollandia usurpatur, nunquam futurum arbitror. Nimium invaluit mos contrarius, et nostri pactis, illae aequitate quadam et longo usu nituntur.

    Vale, mi frater, cum optimis parentibus, tua9, tuis et nostris. XXIII Septembris XVIcXXVIII.

    Quid de Phoenissis10 et Veritate11? De Iure belli12 hic librarium inveni. H. Spiringio13 rogo significes exspectare me de quibus scripsit regis huc reditum. Ante enim nihil video posse confieri.

    Tuus tibi obligatissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 810.
    2 - De Richelieu.
    3 - Zie no. 1310, p. 377 n. 7.
    4 - Zie no. 1314, p. 381 n. 8.
    5 - Mij onbekend.
    6 - Daniel Tilenus.
    7 - Zie no. 1291, p. 352 n. 2.
    8 - De hertog van Mantua, Carlo Gonzaga.
    9 - Alida Graswinckel.
    10 - Zie no. 1261, p. 306 nn. 3 en 4.
    11 - Zie no. 1283.
    12 - Zie no. 1289 p. 348 en n. 7 aldaar.
    13 - Misschien Hugo Spierinck (geb. ± 1583) uit Rotterdam.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]