Constitueram ad te scriptionem differre, vir doctissime et humanissime, donec aliquid certi ex Gabriele Maronita2 comperissem, nam is ex quo literas ad ipsum accepi3 abest urbe et quidem longe ruri nec ulla satis certa est curandi literas ratio. Dicitur autem adfuturus hic cis octo aut decem dies; ubi venerit, non omittam et tradere literas et coram, quantum meae amicorumque opis est, urgere negotium.
Salmasium4 adhuc distinet ingentium commentariorum editio, quos in Solinum5 inscripsit, cum reipsa totum prope Plinium contineant. Hinc ubi se
398
extricaverit, serio resumet in manus Eliberinos canones6. Iussit summas tibi gratias nuntiarem pro oblato auxilio. Sane digni estis, qui alter alterum ametis; et mihi satis magna erit gloria, si vos propius conjunxerim. Omnes, quos mihi commendas, ita ut, tua virtus meretur, caros habeo, Taubmannum vero etiam suo ac optimi parentis nomine7, imo ultro etiam tibi debitor sum, quod eum ad me allegaveris. Ejus nunc iter facit, ut has festinato ad te scribam.De Inscriptionibus8 intelligam, quid animi sit illi in Italia, qui eidem labori incubuit9, etiam apud Batavos pergam inquirere te monitore.
Plane te rogo, ut perpetuum mihi serves quem bonitate tua, non meo merito mihi et promittis et praestas affectum, simulque apud Lingelshemium10 et Venatorem11 mei foveas memoriam. Ego vicissim operam dabo, ne qua in parte amicitiae claudicem.
Vale, vir rarae virtutis atque eruditionis.
IV Novembris, XVIcXXVIII.