eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1332. 1628 november 9. Van A. Schottus1.

    Tuae mihi redditae, vir magne, missae Bruxella a D. Oldenbarneveldii f.2 Antwerpiam, ubi adhuc Dei benignitate sani degimus et quidem in studiis in fessa hac aetate aliisque mala, nobis non gravi ita in studiis acquiescentes vivimus.

    Apud te bene esse e tuis facile cognovi ac belli intestini istic finem impositum recepta Rupella nondum tamen externo finito, utinam ne in nostros Belgas cudatur faba3, qui tot iam annos bellis atterimur.

    Assentior hominibus illis non usquequaque fidendum, quare Theodori Canteri ἀποσπάσματα tragicorum ac comicorum Graecorum4 ne pereant atque manibus viri boni consulamus, si typographum istic reperies, qui edat, ubi Graecae in

    401

    pretio litterae sunt, quae si Parisiis exire sinas lucemque aspicere, quomodo Jacobus Hertelius quinquaginta comicorum sententias Graece et latine Basileae evulgavit5, per mihi illique civi feceris benigne. Sic a funere nobis alii prodesse studeant.

    Quam vellem te quoque patriae, laribus, fideique maiorum restitutum viderem, priusquam haec senis lumina claudantur. Certe in dies sacris operatus, quod opto unice Deum precor, nostris ut castris milites.

    Cum Daniele H.6 usque eo φιλέλληνες sumus et videri volumus. Huius profecto Aristarchus in Nonni Evangelium7 in manibus erat, cum tuae mihi sunt redditae. Quam lepide sexces? nosti reliqua, quem nihil fugit antiquorum scriptorum. Adagialia nostra Novi Testamenti sub proelo apud Plantinianos sudant8, et σπεύδουσι βϱαδέως temporum credo iniquitate, clauso iam oceano piratarum beneficio, ut vestri loquuntur iurisconsulti, vel ut Hiberae pronunciant gentes, veneficio. Ecquis calamitatum finis? Pacem, Deus, te poscimus omnes. Vale in Domino, nosque constanter non dilige modo, sed etiam adama.

    Antverpiae, octavo SS. Coelitum IXbri mense MDCXXVIII.

    A. Schottus.

    Met andere, blijkens de betiteling ‘legato’ latere hand:

    Inscriptio erat Clariss. doctiss. viro

    Hugoni Grotio I.C. Legato Paris.

    Notes



    1 - Hs. K.B. 's-Gravenhage, 121D3. Eigenh. oorspr.
    2 - Willem van Stoutenburg; zie no. 1272, p. 321 n. 2.
    3 - Vgl. Terentius Eunuchus 381.
    4 - Zie no. 1312, p. 378 n. 5.
    5 - Zie no. 1312, p. 378 n. 7.
    6 - Daniel Heinsius.
    7 - Zie no. 1156, p. 142 n. 5.
    8 - Verschenen in 1629; zie no. 1312, p. 378 n. 8.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]