Iam dudum est cum ad te scripseram, sed is, qui eas perferendas susceperat, quotidie promittens abitum in hunc diem distulit et nunc quoque differt. Accipies igitur ab illo, ubi venerit, literas sane veteres et simul exemplar de Iure belli et
7
pacis2. Addam nunc tuo monitu Institutiones Iuris patrii3. De Grolla editio4, si tamen facienda est, non ultra debet ampliari, ne gratiam ex recente memoria perdat. Ubi Pinsium5 nomino, nihil est quod obstet, quominus scribas Pinsium Aam. An addendum sit, ductandis agminibus non semel antehac expertum, poteris cum affini Reigersbergio6 ex vero et usu statuere.Novi saepe hic nihil est. Nunc certe frigent omnia, tantum calent apparatus ad bellum pro Mantuano7. Trans mare it Estraeus8 cum XII millibus; Crequiacus9, ut puto, trans Alpes; Campaniae quoque et Picardiae limes suis legionibus defenditur. Rohanium10 Mommorantius11 cum modicis copiis satis habet impedire, nequid promoveat. Quod si obtinetur, facile poterit id negotium differri usque dum confectum sit bellum Italicum, in quam rem componendam pontifex12 pro Italia sollicitus incumbit. Idem ad regem literas scribit victoriam extollens et auctor, ut eo quod restat sectarii veneni Gallia purgetur. At rex obsequii sibi Deoque debiti fines distinguens edictum concepit nondum publicatum, quo arma retinentibus minatur durissima quaeque, caeteris protestantium sancte pollicetur mansuram religionis libertatem secundum edicta.
In Amstelodamensi programmate non satis mihi placet illud de vera religione quae publice docetur; nisi dicamus ita sentire majorem senatus partem. Satis fuerat dicere se tuituros religionem reformatam ita, ut publice docetur. Omnino inquirendum est in semine adeo periculosae seditionis et res a capite arcessenda. Alioqui semper fluctuabit ejus urbis status. Quales sint homines lecti in magistratus Alcmarianos scire percupiam et qui jam Delphis regnent.
Ad Institutiones Iuris redeo. Ego eum librum absolvi in modis tollendarum obligationum, quia revera is finis esse debet partis tertiae, quae est de obligationibus, contra quam in Institutionibus Iustinianeis13 factum est. Pars quarta esse debuit de actionibus et judiciis, sed eam omisi, quia Merula14 tractaverat et satis habui ad eum lectorem remittere. Pars altera, quae est de publico jure, quam etiam Iustinianus in Institutionibus, non nisi unica parte de publicis judiciis attigit, huic operi non accessit; meretur enim curam singularem, sed expediri nequit, nisi
8
aditum habeam ad chartas et meas et aliorum. Interim bona ejus pars peti potest ex libro de Apologetico15 et Antiquitate16, Praefationem, quam praemissam libro vides, nolo pro re decreta accipiamus. Tempus erit, si editur, ea de re cogitandi. Sed omnino amicis quibusdam in foro tritis exhibendus est liber, ut eorum opera melior prodeat, nam ego, qui diu foro abfui, non nimium mihi fido, quanquam puto me habere omnium, quae dixi documenta. Utinam velint nobis id officii praestare Vergoesius et Stridenus17. Adderem Iacobum Dousam18 ni abesset. Castella tria a Pinsio exstructa puto minora esse quam illa tria, quae ego una tabula exhibere statueram. Quod si ita est, ut puto, addenda esset tabula una, ut etiam minorum castellorum aliquod exstaret specimen. Confer etiam hac de re cum Reigersbergio, a quo mihi ferme omnis materia suggesta est. Liber ille Peronii ad regem Britanniae19 est eruditus, sed plenus offuciis et strophis. Multo pluris sunt, quae Pecherelli opuscula nunc Lugduni prodierunt20. Si tamen vis illud tibi mitti, captabo occasionem reditus legatorum nostrorum21, qui quando futurus sit et ipsi ignorant.Rogo optimis parentibus, uxori tuae22, sorori23 ac marito24 nostrisque omnibus significes nos omnes ex animo ipsis ut et tibi salutarem hunc annum et quicquid vitae superest precari.
9 Ianuarii 1629.
Recte feceris, si posthac tuas cum Reigersbergianis conjunxeris, ne spargar in quaerendo.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.