eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    15

    1371. 1629 februari 21. Aan W. Schickard1.

    Ex quo librum tuum legi de Rege Hebraeo2, vir optime de saeculo merite, facile agnovi, et quantus esses, et quanta abs te possent exspectari; neque desii id ipsum apud omnes mihi notos praedicare, maximumque excitavi desiderium similis scriptionis de Hebraeo Synedrio3. Non est enim hactenus ista materia, quo debet studio tractata, cum utilitatis sit maximae, sive communem illam juris regendaeque reipublicae scientiam, sive sacrae historiae cognitionem spectamus. Simul vero Lutetiam advenit tuus ille tam variae eruditionis, tam impigri laboris, tantique fructus liber de Persicis regibus4 excitatus priorum gustu avide ad huius lectionem cucurri, et aliis quoque, ut debui, notum feci, quantum ea in re omnium spem superasses. Atque ita credas velim, non pauciores esse hic Lutetiae, quam in ipsa Germania, qui se tibi istis muneribus obstrictos profiteantur.

    Literas ad Gabrielem Maronitam5 tuas, quas optimus Berneggerus6 miserat, sero curavi, si tempus respicias, quo ad me pervenerunt, non etiam, si tradendi occasionem, quae multo post se obtulit, cum ille a longa vagatione domum rediisset. Et ille non statim fasciculum mihi tradidit, quem cum primum notos reperi eo proficiscentes, misi ad Berneggerum, a quo tu jam haud dubie acceperis. Ex eo donatus sum a te et amicissimis litteris et exemplari libri illius nunquam satis laudati de regibus Persicis: utroque glorior: pro utroque gratias, quantas possum, maximas ago, atque ita credas velim, nihil esse in mea ope positum, quod non tibi tuo iure inserviat. Super his, quae de patriae nostrae positu scire desideras, scripsi ad homines idoneos: ubi ea, quae expetis, nactus fuero, facturus te illico certiorem.

    Golium7 ex Syria reducem cis non multos dies in hac urbe expectamus; ubi venerit, crede te magnam nostrorum sermonum partem fore, vel in hoc, ut me de iactura, quae facta est in morte Erpenii8 quondam mihi amicissimi, consoler. Buxtorfii Maimonidem9 quando videbimus? Nam reliqua de Persis tua flagitare post tam recens meritum non audeo.

    Vale, vir eximie, et si non hodie viventibus, posteris certe ponende inter bono publico natos quique sui memores alios fecere merendo10.

    XXI. Februar. MDCXXIX.

    16

    Tui nominis observantissimus
    H. Grotius.

    Adres: Rarae eruditionis ac summorum meritorum viro Wilhelmo Schickardo, Hebraearum literarum Professori Tubingae.

    Notes



    1 - Copie Bibl. de S. Marco Venetië, mss Italiani Cl. XI cod. XX collatione 6789. Gedrukt J.G. Schelhorn, Ergötzlichkeiten aus der Kirchenhistorie und Literatur I, Ulm und Leipzig 1762, p. 455.
    2 - Zie no. 1366, p. 10 n. 8.
    3 - Voor zover ik heb kunnen nagaan is dit werk niet verschenen.
    4 - Zie no. 1370, p. 14 n. 2.
    5 - Zie no. 1366, p. 10 n. 6.
    6 - Matthias Bernegger, aan wie o.a. de brieven no. 1366 en no. 1369 zijn gericht; zie III no. 1257, p. 300 n. 6.
    7 - Jacobus Golius; zie III no. 1337, p. 408 n. 9.
    8 - Thomas Erpenius - van Erpe of Herpe - (1584-1624), hoogleraar in de oosterse talen te Leiden; zie III no. 1091, p. 63 n. 15.
    9 - Johan Buxtorf (1599-1664), professor theologiae et linguarum te Bazel. Hij vertaalde in het Latijn: Moreh Nebukim, een werk van Maimonides, Rabbi Moses ben Maimon (1135-1204), een geleerde jood geboortig uit Spanje. De vertaling van Buxtorf verscheen nog in 1629 te Bazel onder de titel R. Mosis Majemonidis Liber More Nebochim, i.e. Doctor perplexorum in linguam Latinam conversus a Joh. Buxtorfio fil. Basileae 1629.
    10 - Vergilius, Aen. VI 664.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]