Hugoni Grotio
Venit ad te, Clarissime Groti, Hymnus meus in Christum, cujus in nuperis2 meis ad te literis mentionem feceram. Dum enim domi modo ad meam, modo ad tot praestantissimorum virorum, et tuam quam maxime sortem ingemisco, solatia communis miseriae a Deo, a Christo, ac virtutibus Christianis et vitae aeternae meditationibus peto, quae ut altius animo insideant, conor vinctis verbis proferre; ita fit, ut quae lecta vel audita praetervolant, diutius animo obversentur, dum metro aptantur et carminis legibus. Non ignoras mecum, quam non aeque facilis sit labor poëtis in sacris ac profanis occupari; cum hic inter tot deorum et dearum nomina luxuriari possit vatis oratio, illic astrictus magis spiritus intra rerum majestatem sanctitatemque coerceatur, et teneriorem sensum verborum ambitu intexere pertimescat. Quod tamen faciendum interdum nobis fuit, ut carmen scripsisse videremur. Illud cavi sedulo, nequid dicerem - nec ut dicerem necesse erat - quod corrugare queat Vaticani praesidem, aut partes saperet. ἀμφισβητούμενα non erant hujus loci. Et neuter est Apollo, neque conveniens erat eum, qui Christo accinit, aeternae pacis datori, litigiosa sectari, vel inter Christianos dissona loqui. Utinam ab A.T. impetrare possim, ut de via ac modo cogitet, quo Liligero Principi3 exhiberi possit libellus noster: debeatur illi, qui de Christi nomine nomen Christianissimi trahit. Exemplar illi inscriptum ex lineis aureis cognosces, tuum ex praefixo epigrammate. An gratiis an ingratiis eum exceptura sit aula, non moror. Satis fuerit inglorio scriptori regiis titulis superbivisse.
Vale, vir amplissime, et qui nuper4 immoderatius laudasti inconditam illam Poëmatum meorum farraginem, de hoc male nato foetu benigne judica.
Mense Mart. 1629.