eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1424. 1629 september 16. Van G.J. Vossius1.

    Summe et clarissime vir.

    Cum superiori hebdomade Hagam excurrissem, non sine magno dolore intellexi ex fratria tua2 te in gravissimam febrim incidisse; sed cum gaudio ex eadem didici malum hoc remisisse multum eoque prioris valetudinis spem optimam affulgere. Hagam tum ieram ad medicum regium3 ob tristem casum, qui familiam meam adflixerat. Cantabrigia enim ad me perscriptum erat, quomodo filius Ioannes4 eodem die, quo ingressus esset collegium Iesu, catarrho in oculos incidente plane luminibus fuerit orbatus. In aestu illo - quem scis hoc anno multo maximum fuisse - veredariorum more Cantabrigia Londinum, Londino iterum Cantabrigiam inter paucas horas ierat, fiducia virium, quamquam nec caelo illi assuetus nec equitationi assiduae. Et hoc diebus multis durarat, praesertim cum in eo esset, ut sociis collegii eius benignitate regia adscriberetur. Gaudebam ob honorem mihi meisque ab optimo rege5 habitum. Sed nullum est hominibus proprium ac perpetuum bonum. Nam vix literas acceperam, quibus de beneficentia eram regia edoctus, cum certior reddor de tristi illo ac misero infortunio. Quamquam nunc non mediocriter sim relevatus literis mercatoris Londinensis, per quem collybo soleo pecunias filio procurare. Perscribit ille, ut iam filius apochae subscripserit et versuum aliquot epistolium addiderit, unde intelligat, iam restitui visum coepisse et spem bonam esse recuperandi visum priorem, modo bonorum medicorum consiliis uti pergat. Oro Deum, ut misereri et mei et filii velit. Sin numini visum affligere nos, rogo eum, ut nobis patientiam inspiret.

    Ante hebdomades tres, quatuor, adfuit mihi nobilis Polonus nomine Artesioskii6, quasi carduum altilem dicas. Veniebat is e Galliis multoque in laudem tuam praedicabat ac propediem fore promittebat, ut intelligam te honorifice a rege suo7 in Poloniam evocari. Equidem ob honorem habitum gratulabor. Sed quanto melius te vivere apud Batavos quam Sarmatas! Et spero me tam felicem fore, ut id videam. Paullatim enim desolvet animorum tempestas illa, quae te

    100

    longe adeo a finibus patriae arcet. Multumque eodem conferet principis Aurasionensis felicitas bellica et, quod undique satis perspicere sit, tot dura, quae pertulisti, non potuisse ex animo tuo excutere patriae amorem. Vel nuperum illud scriptum de Grollae obsidione8 satis illud evincit. Equidem non excurram in laudem eius operis. Tantum dicam hanc mentem tuam fuisse admodum laudatam etiam ab iis, quos non optime tibi velle et semper existimavi et nunc etiam persuasum habeo. O si animus quoque tibi sit victuris chartis tradere obsidionem ac victoriam Silvaeducensem! Multum inde honoris accesserit, non patriae modo, et principi optimo, patriae parenti, sed etiam tibi. Scis nihil habuisse hostem loco illo munitius, sive naturam, sive artem spectes. Praeerat dux veteranus9 cum milite exercitatissimo. Nihil civibus ipsis animosius, quos vehementius etiam inflammabant ad urbis defensionem tot sacerdotum et monachorum centuriae, quorum nemo non Martos animos gessit. Commune itaque iudicium est hac urbe devicta nullum deinceps locum inexpugnabilem dici posse. In hoc argumento tam grato omnibus nostrarum partium, tam admirando hostibus ipsis, longe optime se occupet ingenium et industria tua, quantum ego iudicare possum.

    Haec scribere volui eunte ad vos Arnoldo Beaumontio10, magni et viri et amici tui filio optimo mihique longe carissimo ob modestiam et caeteras virtutes. Optime enim novi cum aliunde, tum imprimis ex eo, quod semestri toto mecum vixerit. Eum ego non commendabo tibi, quia scio et a se et tanto patre fore commendatissimum. Salutem multam a me et mea11 dices lectissimae et cordatissimae conjugi tuae et liberis, fratri etiam Guilielmo, si is adhuc apud vos agit, de quo ambigo. Nam fuit, qui iam eum redisse ad nos arbitraretur. Sed id si esset, puto, vel excurrisset ad nos, vel aliquid literularum a te misisset. Salutabis quoque tum Tilenum12 et Rigaltium13, tum imprimis Salmasium14, cui illud significes oro avide a Lamerio15 exspectari notas eius in Florum16. Nihil enim est, quod moretur novam Flori editionem cum omnium notis, quam quod necdum castigationes illas Lamerio promissas, cum nuper Parisiis foret, transmiserit. Quare summo illi viro aurem vellere necesse erit.

    Plura non possum ob tabellarii festinationem. Middelburgum enim has literas misi ad Beaumontium, quod eum sine meis ad te literis venire nollem. Tanta autem festinatione scripsi, ut metuam, ne manum legentis assequi possis.

    Lugduni Bat. MDCXXIX.XVI Sept.

    Tuus aeternum
    Ger. Jo. Vossius.

    Adres: Amplissimo et clarissimo viro Hugoni Grotio. Lutetiam Parisiorum.

    In dorso schreef Grotius: 16 Sept. 1629 Vossius.

    Notes



    1 - Hs. U.B. Leiden, cod. Pap. 2. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 1442.
    2 - Alida Graswinckel, Willems vrouw; Willem was kort geleden teruggekeerd van een bezoek aan zijn broer te Parijs; zie aan het eind van deze brief en verder o.a. no. 1422 aanhef.
    3 - Daar de koning van Bohemen, Frederik V van de Palts, dit jaar in Den Haag verbleef, is het mogelijk, dat diens lijfarts bedoeld is; wie als zodanig fungeerde, heb ik echter niet gevonden.
    4 - Zie no. 1418, p. 87 n. 5.
    5 - Karel I van Engeland.
    6 - Christoffel van Artischau Arciszewsky (1592-1656), kwam zich in 1624 in de Nederlanden vestigen, waar hij de krijgswetenschappen en de vestingbouw bestudeerde. Hij diende onder Maurits en Frederik Hendrik en nam in 1628 deel aan het beleg van La Rochelle en in 1629 aan dat van 's Hertogenbosch. Eind 1629 vertrok hij in dienst van de West-Indische Compagnie naar Braziliƫ.
    7 - Sigismund III.
    8 - Zie Ter Meulen-Diermanse, no. 712.
    9 - Grobbendonck; zie no. 1403, p. 63 n. 4.
    10 - Aarnoud, oudste zoon van Simon van Beaumont.
    11 - Elisabeth Junius.
    12 - Daniel Tilenus; zie III, p. 34 n. 5.
    13 - Nic. Rigault; zie III no. 1189, p. 188 n. 2.
    14 - Claude de Saumaise; zie III, p. 12 n. 1.
    15 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    16 - Zie over Salmasius' Florus editie no. 1443, p. 123 n. 2.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]