Gaudeo, tandem post longas moras2 in manus tuas pervenisse Hymnum meum
150
et eo transmissum, quo eum destinaveram. Ea, quae laeva cecinit, Tarpeio quae sedit culmine cornix3, parum moror. Felicius ille ad Augustum versus scripsit, cuius hoc est: Saepe sinistra cava praedixit ab ilice cornix4.Nota tibi est illa de regibus regumque filiis querela5, quam in epistolis suis toties iterat vates Teius arguto mixtus Aristophani6. Illud operae pretium refero, quod regum maximorum inscriptionibus versiculis meis lucis aliquid ac dignitatis fenerem. Illos imitor, qui, ut melius vendant, solent principum vultum vili metallo insculpere.
Exspectas ea, quae in Sylvam Ducis scripsi7. Sed dudum est, quod exemplar miserim ad fratrem8, per quem posthac statui ad te curare ea, quae curanda habebo. Ad eundem misi nuptias meas Peripateticas9, in quibus universam philosophiam novo more de moribus loquentem audies idque suis vocibus. Non es, Groti humanissime, ex tristibus Diis, aut eorum numero, quibus utendum lactucis, aut mollibus malvis, ideoque audeo ad te hosce ingenii mei lusus mittere, ut eorum lectione mordaces tibi curas aliqua deliniam. Suave etiam est emeritis militibus arma tractare et reficit capulares crepundiorum conspectus. Talia et has nuptias esse puta, quas non scripsi Curiis et Fabritiis10, sed iis, quibus mollius est iecur. Non possum a me impetrare, ut semper et ubique gravis sim. Si non placuerit, ne lege aut, cum legeris, obliviscere, aut non oblitis ignosce, ut Paulino11 scribit Burdegalensis12.
Vale.
29 Dec. 1629.