eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1479. 1630 februari 21. Aan Willem de Groot1.

    Mitto ad te, frater optime, catalogum librorum, quos ex Oriente nobis Golius attulit2, tanquam classicum, quo eruditi omnes ad bene de publico merendum incitentur. Non alienus est Gabriel Sionita3 a suscipiendo vertendi quosdam labore, qua de re propositum suum explicabit, ubi iis, quae sub manu nunc habet, semel expediverit.

    165

    Praestiti nuper, quod diu debueram viro eruditissimo Schickardo4, observationes eclipseon duas Amstelodami annotatas a Iansenio5. Nunc idem alia me rogat, dignus sane qui juvetur, cum tanto studio et linguas Orientis et Chorographica studia promoveat. Tria sunt autem, quae mea ope optat posse consequi: I. Unius aut alterius loci in Orientali India verissimum situm poli respectu, aut etiam si fieri possit, eclipsin recte observatam. II. Explicationem mappae Sinensis, quae non adscriptis nominibus vulgata est. III. Exemplum mappae Arabicae, quae penes Scaligerum6 fuit, quod ille quovis aere redimere vellet. De his quid obtineri possit rogo commodo tuo me moneas, ut aequissimis viri optimi desideriis satisfaciam. Vides, ut nulla tibi negotia libentius quam quae ad eruditionem spectent commendem. Ad haec enim praecipue teque meque natos arbitror. Quare de lite7 nihil nunc addam.

    Frater regius8 est Aureliani haud viso rege, quod multos male habet, majorum malorum semina jacientes. In Alpibus res adhuc fluctuant inter belli paratus et spem spacis.

    Vale cum tuis nostrisque.

    Lutetiae 21 Februarii 1630.

    Haec ubi scripseram, redduntur mihi tuae 11 Februarii, ex quibus video, quam nihil nobis sit spei. Superest ut, quod pater suadet, nobis consulamus, quam ad rem Deum precamur optima nobis aspiret. De Institutionibus9 facito quod videbitur. Mantuana10 abit in monasterium in Campania inde, ut rumor est, ducenda in Italiam, nova simultatum, imo aperti potius odii materia. Negotium a patre et Schidamensi consule Brassero11 mihi commendatum cordi erit. Et ubi interpellabor, conferam quicquid meae erit opis. Catalogum12 mittere nunc distuli, quia occasio per eum, quo uti solebamus mittendi, effluxit.

    Tui amantissimus
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 825.
    2 - Zie de plaatsen, waarnaar verwezen wordt in no. 1476, p. 161 n. 2.
    3 - Betreffende Gabriël Sionita zie no. 1366, p. 10 n. 6; zie ook no. 1474, p. 158 n. 2.
    4 - Wilhelm Schickard; zie over hem no. 1366, p. 10 n. 7.
    5 - Zie no. 1456, p. 137 n. 2; ter zake zie nos. 1370 en 1456.
    6 - De befaamde filoloog Joseph Justus Scaliger (1540-1609).
    7 - Het proces betreffende Grotius' verbeurd verklaarde goederen.
    8 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orléans.
    9 - Inleiding tot de Hollandsche rechts-geleertheyd, 's-Gravenhage 1631; zie Ter Meulen-Diermanse, no. 757 en rem. 1.
    10 - Maria Louisa Gonzaga; zie III, p. 206 n. 6.
    11 - François Brasser; zie Algemeen Nederlandsch Familieblad. Tijdschrift voor Geschiedenis, Geslacht-, Wapen-, Zegelkunde, enz. onder leiding van. A.A. Vorsterman van Oyen, Met medewerking van anderen. Nieuwe Serie, XVIe jaargang, Rijswijk bij 's-Gravenhage, Genealogisch en Heraldisch Archief 1903, kol. 153.
    12 - Zie no. 1476, p. 161 n. 2.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]