Quam sollicitum me habuerit valetudo tua, maxime Salmasi, testari amici omnes poterunt, apud quos non desii de ea inquirere, donec in melius redditam intellexi. De Floro2 Mairium3 per fratrem4 monui, ne quid te inconsulto caeptaret. Illine an Berneggero5 Notas tuas velis mittere, res adhuc integra est. Ego tamen Berneggerum et pro eruditione sua et pro tui reverentia curatius acturum puto. Et iam Iustinum6 edidit, quem missurum se nostrum utrique in literis ad illum, qui in comitatu fuit legati Danici - Robertino7 ei nomen est, et nunc ex illa quidem domo, sed non et urbe excessit - pollicetur eaque causa moram scriptionis excusat, quod sine munusculo nostro accedere nos noluerit, me quidem pro sua bonitate, te vero etiam, ne ingratus sit pro praeclaro illo Plinianarum Exercitationum8 munere, quod et ad ipsum et ad communem nostrum Lingelshemium9 pervenisse scito, adeo quidem ut et deliquia quaedam paginarum me allaborante per typographum ipsis id rogantibus sanata sint.
Ego vero quid agam, nisi ut dulcibus musis pascam animum, mihi intus canens cum Aspendio10, quando aliis adeo prodesse non licet, ut odia scribendo vitari vix queant. Et satius est tacere, quam bene dicta in iugulum revocare, quod scis iam plurimis accidisse, quibus quid restat aliud, nisi ut paenitentiae suae paenitentiam agant, ille11 praesertim, cui cum Aurelianensi12 nova jam praelia,
189
ideo quod contra illum Romam provocaverit, epistola in pontificem13 servili, in Aurelianensem satis libera, cuius exemplum ille nactus - vides, quae sit hic amicorum fides - μαίνεται οὐϰέτ᾽ ἀνεϰτῶς14. At idem Aurelianensis etiam nos duos de Tertulliani loco judices fert haud staturus judicato, si receperimus arbitrium.Quantum iam in Arabico sermone profeceris, quando in id totus incumbis, facilem mihi conjecturam facit tuus in aliis hactenus linguis processus, quo o(m)nes antegressos longe post te reliquisti. Neque dubito, quin eius sermonis peritia maximo tibi futura sit usui ad excutiendum omnem Naturae sinum, quo studio nullum est excellentius, nullum te viro tanto dignius. De Zoophyto iam ex aliorum sermonibus quod scribis intellexeram. Dalecampii15 tamen locum quaesitum in bibliotheca Thuanea16 non reperi, credo, quod editione sis usus alia. Nam neque duodecimus liber in exemplo Thuaneo plus quadraginta habet capita, et numeri non respondent. Illud tantum addam anseres in Scotia conspici, credo et in Hibernia, quos de arboribus in subiecta stagna depluere persuasum accolis fuit, cum tamen eos ex ultimo Septentrione eo ferri prodiderint nostrorum, qui in Nova
190
Zembla eos eorumque ortum ex ovis videre. Caeterum illius ex ligno conchiferi vermis natu discimus, quam mira moliatur inclusus etiam rebus, quas inanimas dicimus, nescio quis spiritus, ubi putredo vias aperuit et agendi spatium dedit.Vale vir summe, et ita crede me nulla re magis quam tua amicitia superbire.
XXVII Aprilis, MDCXXX.
Adres: A monsieur Monsieur Saumaise. A Dijon.