215
Viro Illustri Henr. Memmio, inter principis judicum in summo auditorio Parisiensi, et Christianissimo regi a consiliis interioribus.
Quoties magnitudinem intueror, vir illustris, sive gentis tuae, sive dignitatis, sive meritorum, tum publice, tum privatim, videris mihi potius silentio honorandus, quam exiguo munere testandum, quantum infra te jaceant spes nostrae. Nam familia tua quid excelsius, cujus gloria non minus late patet, quam laus literarum, jam ab illo tempore, cum florentissima per Gallias eruditio cum Lambinis, Auratis, Passeratiis2 simul in horum decus ac praesidium, Memmios extulit dignos, quibus et de quibus scriberent ita, ut tibi prope uni ex omni memoria contigerit, majorum nomina ac seriem non ex privatis tabulis, sed ex praestantissimorum hominum laboribus, et tam Graecae, quam latinae linguae, duraturis cum humano genere monumentis ostendere. Quodsi in antiquitatis obscura audacem curiositatem inserere liceat, fuit vestri nominis episcopus3, qui Christianae religioni suo sanguine testimonium dixit, quo tempore Memmii cum Romana nobilitate veram pietatem in has terras intulerunt. Magistratus vero, quem geris, quanta est amplitudo, ac prope dixerim majestas, cum inter principes sis ejus ordinis, in cujus potestate vita, existimatio, fortunae non civium duntaxat, sed, quod vestri consessus praecipuum est, summorum regni Francici procerum sita est; a quo ipsa regia edicta auctoritatem petunt; cui jus ab antiquo est etiam Ecclesiae antistites, si quid aut suo, aut saeculi vitio deflexerint, in legum ac veterum canonum orbitam reducere: cujus denique religio et aequitas tantam sui reverentiam concivit, ut externae saepe gentes eo, tanquam ad oraculum, confugiant.
In hoc tu coetu non magis electione regia quam tuis virtutibus, judicii perspicacia, aequissimis arbitriis, eloquentia denique tali, quae non quomodo caeteris instillata tibi, sed in te nata videatur, locum inter eminentissimos occupas. His quotidianis in patriam meritis accedit, quod cum in omne hominum genus beneficia spargas, tum uberrimam eorum copiam in eos effundis, quos aliqua eruditionis parte florentes hoc ipso vinculo ad te pertinere tanquam consanguineos existimas. Itaque juris, historiarum, linguae Graecae ac latinae, philosophiae, denique omnigenae peritos siquis quaerat, non alibi eos facilius quam in domo tua invenerit. Ibi
216
Gevartius4 Statium5 non explicare tantum, sed et imitari didicit, cujus nunc consiliis quod pulcherrima Belgicarum urbium Antverpia fruitur, eo nomine tibi non parum debet. Ibi Holsteinius6 in geographia tam veteri, quam recenti, ita Cluverii7, viri in eo studio admirandi, successor, ut eundem aliis partibus longe superet, ea didicit, atque exercuit, propter quae Roma illum Galliae invidit et nunc inter praecipua dominae Urbis ornamenta ostentat. Ego vero, cui ut istarum artium exactam cognitionem bona malaque fortuna abnuit, ita cultum ac venerationem nulla eripiet, amicitiam tuam inter illa habeo, quibus me non recreo tantum atque erigo, sed et jacto. Neque enim minus gaudio mihi est ac voluptati tui vultus ac sermonis serenum, quam aliquando fuit usura Balagniaci tui, qui locus domini mores amoenitate sua referens, excitavit in me conatum ejus operis8, quod inter mea faventissimis lectorum animis exceptum est. Tot ergo decora, tantam claritatem, tum multa in me atque alios benefacta praeferens nomen male aestimet, qui rebus exiguis inscribat. Sed nimirum sunt quaedam, quibus in modico corpore vis ingens aut rara species pretium faciant, quo vincant ea, a quibus mole vincuntur; quale quid cum ipse mihi dare non possem, sumsi aliunde inopiam potius meam professurus quam relicturus in obscuro, quid tibi debeam.Breviter haec erit muneris nostri commendatio, quod in omni dicendi opere poëma excellit; in poëmatis haud dubie tragoedia, in tragoediis etiam philosophorum consensu Euripides, in Euripideis Phoenissae, quod et veterum grammaticorum judicium fuit, adeo hic artis plena structura est, casus varii, densae sententiae, in quibus ille, qui justitiae descriptionem ac laudem continet locus, tanta sapientia tractatus est, ut, qui cum cura legerit quintum Nicomachiorum Aristotelis9 - leget autem saepe, quisquis, quod tu facis, Memmi doctissime, aequi ac boni artem ab ipsis fontibus volet petere - is praeclarissime hujus libri cogitata hinc fluxisse dicturus sit.
Sumes ergo tragoediam ipsam a summo poetarum Euripide, versus ejus paulo quam antehac emendatiores a codicibus scriptis, a nobis nihil praeter animi non
217
ingrati testimonium, et latina, quae de Graecis fecimus, vestigia presse legentes, ut a pulcherrimo exemplari quam minimum discederemus.Ultra te a fori rebus non distineo, si hoc unum addidero, optare me eum diem, quo isto juris dicendi onere expeditus totum te iis impendas negotiis, quibus regis gloria, regni stabilitas, privatorum vero omnium salus continetur, ut in tanto majore materia illustrius etiam appareat tum animi tum ingenii tui magnitudo.
Lutetiae Kalend. Juniis MDCXXX.