eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1510. 1630 juni 1. Van C. Salmasius1.

    Geminae mihi laetitiae causa acciderunt litterae tuae2 et Vossii nostri, quas simul accepi; quo me amico nunc uti idque tuo debere beneficio, ne vivam nisi nimio quanto opere gaudeo. In ejus litteris ambigebam, quis esset Somerdicensis Dominus3, quem impensius ait favere illi negotio, de quo aliquid te audisse nullus dubito. An idem qui et Aerssenius proprio nomine? Ita quidem esse ex re ipsa videor coniecturam facere posse ...

    Ad me quod attinet, parum sum sollicitus, quem exitum res ista4 habitura sit, nisi quod doleo eum in locum deductam esse, ut necesse sit aut vincere aut vinci. Sed et commissum me cum illo homine5 moleste fero, cui multum defero, quem et loco illo et successione, quam ambit, dignissimum judico, ut nec digniorem alium profitear me scire aliquem. Cur igitur alii detur quod ipse supra omnes meretur et ante omnes? Quod si adfuissem in illo conventu academico, quo tractatum est negotium, et sententiae dicendae jus habuissem, ad victoriam nec illi meus defuisset calculus. Exspecto, quid statutum fuerit, nec dum apud me stat, utram in partem malim propendisse sententiarum summam, adeo multa sunt, quae me dehortantur a vertendo solo. Sed haec alias tecum pluribus.

    Laetor Thuanum6 arbitrium in se recepisse componendae litis inter Aurelianensem7 et amicum illum nostrum8. Aliud tamen ipse timuit in illis, quas nuper ad me dedit. Aurelianensem scribit irarum plenum libros adversus ipsum parturire et quidem latine concipiendos, ne noster ille glorietur solum se hodie existere, qui latine sciat scribere. Hanc ejus esse mentem non obscuris indiciis saepe mihi in communi conversatione ostendit. Eat nunc, et latinitatem charactere insignitam cincinnis illis suis et calamistris oppugnet. Si character scientiam etiam ἀδιδάϰτοις infundit; quidni et stilum et quidem phaleris omnibus N.N.9 potentiorem? Satis hoc illi negotii fuerit, etiamsi novam uxorem non duxerit10; de qua audire cupio, quid faciat, an etiam nunc trahat miseram?

    218

    De Exiguo11 permolestum mihi accidit, quod scripsisti, Plutum illi Aristophanis12, quem elucidavit, nihil profuisse, ut Aesculapium saltem aliquem reperiret, qui veri Pluti oculos aperiret in sui gratiam. Discrucior non in talem incidisse, qualem inducit comicus. De Punicis Plautinis13 tecum sentio, vel Pluto caeciorem in plaerisque deprehendi. In primo versu omnes aberrarunt, quem sic componendum judico et judicii etiam tui facio, אֶת עְלֶיוׄנִים וְעֶלְיוׄנוׄת שֶׁקָרֶת הַזֹאת מָקוׄם יֶת quod est: deos deasque, quibus urbs haec habitatio est14. Plautus ad verbum: qui hanc urbem colunt ית pro יש. Non dubito, quin illud Corath Plautinum sit urbs, hebraice Kereth, quae Syris Kartha. Eadem illa, quae scribis, animadverteram de repetitis versibus ex διττογϱαφίᾳ; ut et Antidamascon, Antidamas fuit, idque ex Arabismo meo, quibus ﳇن est, fuit. Hebraeis autem puto et Phoenicibus perpetuum est, ubi est Arabicum Elif ponere Vau, quod in sexcentis observati. Mirum vero Poenos Phoeniciam linguam vel usque ad extima tempora paene puram conservasse, ut constat ex multis Augustini locis15; apud quem Namphanio ille16, in quo haeret Seldenus17, debet esse Namphamio, ut saepe in libris vetustis n pro m reperitur exaratum. Nullus certe liber est Plinii aut Solini, quamlibet antiqua scriptus manu, in quo non Minas pro Mimante monte offenderim. Namphamio plane Punicum proprium nomen, quod boni pedis hominem significare scribit Augustinus18, nempe נעם פעם.

    Ita sum totus in hebraicis et Arabicis, ut tamen pristina studia non deseram et illas linguas, quibus pueritiam meam exercui. Non totum illis tempus do, sed horas tantum subcisivas, quae nihil agenti aut aliud perirent, nisi istis impenderentur. Linguarum harum cognitionem diu est cum studiis meis deesse animadverto et citius incepissem, si magistri copia fuisset. Dum hoc exspecto, pene factus sum senex frustra desidendo. Placuit tandem experiri, ecquid sine magistro possem proficere, ut in Graecis et latinis feceram. Satis hoc belle procedere sentio nec memoria provecto magis decoquit, quam puero fecit.

    219

    Si quid deinceps litterarum ad me voles, Drouartio19 trades; is curabit mittendas, cum in ejus vico stabulentur veredarii nostri, qui singulis nunc septimanis eunt redeuntque.

    Vale, vir magne, et qui te magni facit, saltem amare digneris.

    Divione Kal. Iun. MDCXXX.

    Notes



    1 - Gedrukt Salm. Ep. I, p. 38; Ep. ad Gallos, p. 443. Antw. op no. 1501; beantw. d. no. 1521.
    2 - No. 1501.
    3 - François van Aerssen, heer van Sommelsdijk.
    4 - De benoeming van Salmasius te Leiden, die in 1631 een feit werd.
    5 - Bedoeld zal zijn Daniel Heinsius, die zelf de post begeerde en die Salmasius, toen deze eenmaal benoemd was, het leven in Leiden danig verzuurd heeft; zie o.m. Van der Aa, Biographisch Woordenboek der Nederlanden s.v. Salmasius.
    6 - Jacques Auguste de Thou; zie no. 1501, p. 199 en n. 3 aldaar.
    7 - Gabriel de l'Aubespine; zie no. 1495, p. 188 en n. 15 aldaar.
    8 - Nicolas Rigault; zie ook nos. 1501, 1499 en no. 1495, p. 188 en n. 15 aldaar.
    9 - Rigault, over wiens stijl Salmasius zich in zijn brief van 8 mei (no. 1499) al even ongunstig uitlaat.
    10 - Marie le Prudhomme.
    11 - Samuel Petit; zie no. 1499, p. 195 n. 10.
    12 - Zie no. 1501, p. 199 n. 7. In de Πλοῦτος, een der laatste bewaarde stukken van de Griekse comediedichter Aristophanes, wordt de god van de rijkdom van blindheid genezen; hierop zinspeelt Salmasius in de volgende regels.
    13 - Vgl. no. 1501, p. 199 en nn. 8 vv., p. 200 nn. 1 vv. aldaar.
    14 - Samuel Petit, Miscell. 1630, p. 58 vv. leest de regel als volgt: Neth alonim, ualonoth, secor eth isi macom soth נֵט עֶלְיוׄנִים וְעֶלְיוׄנוׄת זְכוׄר אֶת־אִישֵׁי מָקוׄם זֹאת en vertaalt: Inclinate & aduortite, ô Di Deaeque, quorum sub numine viri huius ciuitatis sunt.
    De transcriptie en vertaling van Selden in zijn De Dis Syris (zie verderop n. 7) luiden: נָא אֶת־עֶלְיוׄנִים וְעֶלְיוׄנוׄת שֶׁקָּרָא אוׄתָם מָקוׄם הַזּאֹתּ Obsecro superos superasque, quibus contigit locus iste.
    15 - Vgl. o.a. Serm. CLXVII, 3, 4; Ep. LXVI, 2 en Ep. CCIX, 3.
    16 - Vgl. Augustinus, Ep. XVII ad Maximum Madaurensem (Migne, P.L. XXXIII, kol. 83) en Ep. XVI Maximi Madaurensis (Migne, P.L. XXXIII, kol. 82 en n. 1 aldaar), waarop eerstgenoemde brief het antwoord is. Voor de schrijfwijze ‘Namphamo’, נָעַם פְּעָמיו vgl. Samuel Petit, Miscell. 1630, p. 86 v.
    17 - John Selden (1584-1654), jurist en orientalist; Salmasius doelt hier op Seldens in 1617 te Londen verschenen De DIs Syris, Syntagmata II, in 1629 te Leiden verschenen en in 1680 te Amsterdam herdrukt. Men zie voor de bewuste plaats bladzijde 49 van de niet gepagineerde Prolegomena der Amsterdamse editie van 1680 en vol. II kol. 220 vv. van de uitgave der Opera Omnia Londini MDCCXXVI.
    18 - Vgl. Corpus Inscriptionum Semiticarum I Phoen. 263.
    19 - Jérôme Drouard († 1636), befaamd boekdrukker.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]