eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    254

    1537. 1630 augustus 31. Van C. Barlaeus1.

    Amplissime doctissimeque vir,

    Poemata mea2, quae iam pridem singula edita vidisti, iam in libellum collecta3 mitto. Ita etiam deos imitor, Triptolemum, Cererem, Floram, qui sparsas fruges tandem amant σωϱεύειν. Accessere tamen et quaedam hactenus non edita. Libellus mole est exiguus, sed argumento magnus, qui praeterquam quod a sacris, ἐϰ διὸς, ordiatur, patriae etiam nostrae triumphos et toto orbe celebratas victorias exequitur. Illa dum feliciter pugnat, dum fines suos etiam ultra Oceanum profert, dum Hispanicae potentiae nervos incidit, sequor pone preco, musisque facundiam suam qua possum extorqueo, ne sine virtutum tantarum teste aliquo pugnasse Batavos credat posteritas. Sed quam vellem hoc studiorum genere me expeditum. Videor iam porro publico debere similes πανηγύϱεις, et qui saepius in patriam officiosus fui, obstrictus iudicor idem in posterum factitandi. Tu, vir amplissime, mecum opta, uti Inducias aliquando tuo exemplo celebrare liceat4 neglectis classicis ac belli furoribus. Eas nos sperare iubet legatus regis M. Britanniae5, cuius oratiunculam super hac re in Ordd. Consessu habitam6 puto iam te vidisse.

    Dux Neoburgicus7 hesterno die Haga discessit. Inter ipsum et Brandenburgicum8 iam convenit de herciscundis terris hactenus controversis. Iuliam et Montes ille, Brandenburgicus Cliviam possidebit. Spes est futurum, uti Palatino9 suus restituatur Palatinatus.

    Transiit hac princeps Auriaca10 Aquisgranum, uti aiunt, profectura. Vehitur a mulis lectica Italorum et Hispanorum more. Remedia illi quaeruntur a balneis et fontibus, ne iterum abortiat: tanti interest proletarios esse principes.

    Remonstrantium res in melius se vertunt, sed lento progressu. Forte peraget tranquilla potestas quod violenta nequit.

    Vale, vir clarissime, et de libello hoc meo benigne iudica. Eum tibi exhibet praeclari et laudatissimi patris, Consiliarii puta Schoterbos, filius11, nuper convictor meus.

    Raptim Lugd. Bat. prid. Cal. Sept. MDCXXX.

    A.T. observantissimus
    C. Barlaeus.

    255

    Adres: Amplissimo, clarissimoque viro D. Hugoni Grotio, Lutetiam.

    In dorso schreef Grotius: 31 Augusti 1630 Barleus.

    Notes



    1 - Hs. Bibl. Gem. Rotterdam, coll. Rem. Kerk; cat. v. hss. no. 690. Eigenh. oorspr. Gedrukt Oud-Holland IV 1886, p. 259. Beantw. d. no. 1551.
    2 - Bijv. Hymnus in Christum 1628, zie III no. 1309, p. 376 n. 5; Argo Batava 1629, zie no. 1397, p. 54 n. 3; Sylvae-Ducis Obsidio 1629, zie no. 1466, p. 150 n. 5 en Triumphus super captâ Olinda 1630, zie no. 1512, p. 220 n. 2.
    3 - Casparis Barlaei Poematum Liber novus, In quo, praeter alia, Illustres Federati populi Victoriae, jam nuper domi ac foris partae, celebrantur. Lugdun. Bat. Apud Andr. Clouquium, 1630.
    4 - Toespeling op Grotius' gedicht Induciae Batavicae; zie III, p. 102 n. 3.
    5 - Sir Dudley Carleton (1573-1632), viscount Dorchester.
    6 - Zie Knuttel, Pamfl. no. 4007.
    7 - Wolfgang Wilhelm, hertog van Neuburg en Jülich-Berg.
    8 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    9 - Frederik V van de Palts, de Winterkoning.
    10 - Amalia van Solms, gemalin van Frederik Hendrik.
    11 - Jan van Overrijn, heer van Oudkarspel en Schoterbos, zoon van Mr. Floris van Overrijn, heer van Schoterbos, raadsheer in de Hoge Raad van Holland. De zoon werd in 1656 raad, in 1665 schepen van Haarlem en overleed in 1666.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]