Frater optime,
Iure tu meritoque de fortuna tua deque amicorum inconstantia dicam an impotentia conquereris. Interim hoc scias velim hoc quantum est mali ex mala
377
Bataviae nostrae constitutione pullulare. In aliis provintiis aliqua subinde bonorum in bonum commune conspiratio est, hic tanta animorum divisio, tanta ab omni reconciliatione aversio, tanta eorum, qui judicii in vos prolati meminisse nunquam desinent potentia, ut praeter ea, de quibus nuper scripsimus, quanquam incerta et aliquatenus lubrica, hoc quidem tempore sperare nihil possimus. Neque enim sunt, qui de recta eorum, quae perperam hic fiunt, reformatione serio et pro dignitate rei cogitent aut quam possent operam conferant. Omnes, ut recte mones, τὰ ἴδια promovere satagunt. Injuria vobis facta omnem nostris animositatem et fortitudinem expectoravit, cujus locum occupat species quaedam politicae prudentiae nihil movere suadens. Rem tibi auctorem dabo. Multi pro Honarto2 steterunt in hoc super syndicatu ambitu, et tamen Pavius3 vicit ita, ut quatuordecim tulerit suffragia accedentibus etiam ipsi Amstelodamensibus, ne alii gratiam praeciperent apud civem suum. Tute hominem nosti, et quid ab eo sperandum sit, scis penitissime. Hoc multi habent quam persuasissimum, eum se Alphaeo4 non oppositurum, ut nec Megalopolitanis5; Arsenio6 utpote, qui a partibus Catzii7 steterit, amicum nunquam fore sunt qui asserant.De causa remonstrantium dubie hactenus locutus est. Quomodo in futurum gesturus se sit videbimus.
Audio juvenem principem8 etiam in Selandia, certe a Middelburgensibus, designatum ejus provintiae praefectum.
Hic paratus bello inferendo fiunt, nam praeter eos, de quibus nuper scripsi, comitis Guilielmi9 milites auctasque centurias, qui numerus undecim millia expleturus videtur, tres conscribentur cohortes trium singulae millium, quarum una a Vendocinensi, secunda a Gentio Oyeno, tertia ab Eerentrutero, praefecto Embdano, ducentur10. Putantur brevi aliquot naves non longe a Goedereda conventurae liberando a Dunquerkanis mari. Eo se princeps intra aliquot dies recepturus creditur.
A parte hostium etiam non quiescunt, ut hic fert rumor, nam illic Flandriae suae timent. Conventum, qui nuper Lipsiae fuit11, re infecta separatum audimus. De regis Sueci victoriis nuper admodum magnifica sparsa sunt, quae iam fere evanescunt. Pro iis, quae in Galliis aguntur aut timentur a te nuntiatis gratias habeo, et ne me talium ignarum esse patiaris rogo sedulo. Falcoburgicam12 convenimus pater et ego, dignam sane meliore fato matronam.
Vale a nobis omnibus cum uxore et liberis.
Hagae, XIV Aprilis 1631.
Tibi obsequentissimus frater
Guilielmus Grotius.
378
Ultraiectini in causa Lupesteiniensium13 ita censent, si Faederati concordiae viam non tentant, se eam cum suis captivis et pastoribus tentare velle deducendis extra territorium captivis, si pax non coeat.
Vale iterum.
Adres: A Monsieur Monsieur Grotius, viz a viz l'hostel de Condé A Paris.
In dorso schreef Grotius: 14 April 1631, W. de Groot.