eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1666. 1631 augustus 7. Aan Willem de Groot1.

    Et quas 21 et quas 28 dedisti literas pariter recepi.

    Lupisteinium2 non ultra esse bonorum carcerem gaudeo et patriae gratulor. A Golio3 nihil venire miror ac doleo. Magna supinitas hominum ac publici juris negligentia, cum disputatur, an capita deliberationum synodalium a patriae rectoribus expendenda sint, quod et rex Galliae facere solet apud suos episcopos et Zelandi semper factitavere et quotquot sapiunt. Sic et qui a publicis potestatibus missi conventibus ecclesiasticis adsunt jus intercedendi habere apud omnes mediocriter sapientes semper constitit.

    Oxensternium4 ideo non vidi, quia nemo ex comitatu ipsius ad me venit neque scire potui, an gratum facturus ipsi essem. Ultro enim me ingerere legatis non soleo.

    Res, de qua scribis, an serio agatur, nescio nec quicquam ejus ad me pervenit. Sed arbitror fore, ut multum refrigeretur rex Suecus5 in Galliae amicitia videns conscriptionem militis et foedere et regis voce sibi promissam, ita subito metu, ut

    429

    videtur, ne Caesar6 fratri regio7 idem concedat negari; quae causa forte erit, cur non existimaturus sit sumtus sibi faciendos in regno parum certae fidei. Forte et in hac aula erunt, qui, siquid resciverint, impedituri sint. Malunt tales, qualis est Langeracensis8, quem Angliae legatus9 nimis bonum esse dicit quam ut legatus esse debeat.

    Quae vos respondistis plane probo. Hic quid futurum sit, valde incertum est: habiturusne hoc anno exercitum sit frater regius, an in ver proximum trahendae minae. Rex interim conscribit novum militem, quod nova onera trahit in populum omni malorum genere oppressum. Principes quidam, Guisius10 aliique in aulam vocati, varia praetexunt, ne veniant. De nostris induciis multus adhuc hic sermo et metus.

    Parentibus optimis salutem hic addo tuaeque11 et tuis et nostris.

    7 Augusti 1631.

    Rogo has ad affinem12 et uxorem ubiubi est sine mora cures.

    Comites Hohenloii13, qui nunc hic sunt, deliberant de itinere in Angliam, nec ego dissuadeam, ut absentibus illis res in Germania statum quendam accipiant nec ipsi temere se offensis implicent.

    De exemplaribus Iuris belli et pacis14 poteris cum uxore constituere. Phaenissas15 adhuc exspecto.

    Tui amantissimus frater
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 841.
    2 - Vgl. no. 1601, p. 358 en n. 6 aldaar.
    3 - De orientalist Jacob Gool; zie over hem III, p. 408 n. 9.
    4 - Bengt Oxenstierna; zie no. 1658, p. 420 n. 1.
    5 - Gustaaf II Adolf.
    6 - Ferdinand II.
    7 - Gaston Jean-Baptiste de France, hertog van Orlèans, broer van Lodewijk XIII.
    8 - Gideon van den Boetzelaer, heer van Langerak, ordinaris gezant van de Republiek in Parijs.
    9 - Sir Isaac Wake.
    10 - Charles de Lorraine, hertog van Guise (1571-1640).
    11 - Alida Graswinckel.
    12 - Nicolaes van Reigersberch; brief no. 1667.
    13 - Wolfgang Otto en Ludwig Kraft; zie no. 1388, p. 41 en n. 2 aldaar.
    14 - De Amsterdamse uitgave van 1631; Ter Meulen-Diermanse, no. 567.
    15 - De nieuwe editie, die dit jaar (1631) te Amsterdam was uitgekomen.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]