eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1794. 1632 oktober 22. Aan G.J. Vossius1.

    Valere te recte cum omni familia tua, Vossi praestantissime, quam laetus acceperim tum ex epistolis tuis tum ex vivo Mathisii2 relatu, facile intelligere poteris, si memineris, quanti te semper et ob pietatem tuam et ob eruditionem et ob merita in me fecerim.

    Delectarunt me et Merici Casauboni literae3, quae et ipsius amicum animum et magni Episcopi4 in me benevolentiam abunde testantur.

    Lamerius5 ut video suo more cunctator est; id saltem spero futurum ut, ubi editionem6 absolverit, exempla ejus aliqua mittat amicis participanda.

    74

    Libros tuos7, quibus ipsos grammaticos doces latine loqui, prodire gaudeo, ne quid sit bonarum literarum genus, quod non abs te beneficium acceperit.

    Dionysii tui laborem in vertenda historia Rhedani8 et nostratibus et externis utilissima et probavi et probo. Saepe interpretes non minus laudis quam ipsi scriptores sunt consecuti. Quod si M. Tullium non puduit inter tot sacra immortalitati opera et Xenophontis et aliorum quaedam in Romanum sermonem vertere, non indignum est juvene per hunc gradum ad famam ascendere.

    Mathisium, quem antehac non cognoveram, video virum esse et ista dote et quavis praeclara fortuna dignissimum. Fert has literas Hartswigius9, juris peritus, senatoris egregii filius, cum quo contractam jam olim in Gallia amicitiam et ipsius comitas et patris in me benefacta auxerunt. Quare rogo illi, quod Amstelodami maximum censeo, ad te aditus pateat, vel in hoc, ut videat Grotium non itidem a bonorum in Hollandia animis ut ab Hollandia exsulare.

    Postremo, quaeso, patere orare me, ut hae literae10 tua cura ad fratrem meum perveniant.

    Deus te cum conjuge11 ac liberis sospitem diu Batavis literatisque omnibus praestet.

    12/22 Octobris 1632, Hamburgi.

    Tuus ut semper
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Gedrukt Epist., p. 110. Antw. op no. 1792.
    2 - Assuerus Matthisius; zie no. 1792, p. 72 en n. 10 aldaar.
    3 - Vgl. no. 1792; over Mericus Casaubonus zie no. 1785, p. 66 n. 5.
    4 - William Laud; zie III, p. 372 n. 3.
    5 - De Leidse uitgever Jean le Maire.
    6 - Het betreft de derde editie van Grotius' De veritate religionis Christianae; Ter Meulen-Diermanse, no. 947. Vgl. no. 1792, p. 72 en n. 6 aldaar.
    7 - Gerardi Ioannis Vossii De arte grammatica libri septem. Amsterdami, Apud Gulielmum Blaeu 1635.
    8 - Zie no. 1792, p. 72 en nn. 8 en 9 aldaar. Vgl. Cicero, De off. II, 24 in fine.
    9 - P. Hartzwick, de schrijver van brief no. 1801, p. 80. Hij was wellicht een zoon van Hinrich Hartzwich († 1638). Een Peter Hartzwich werd in 1621 als student te Rostock ingeschreven, alwaar hij disputeerde De iure belli.
    10 - No. 1753 aan Willem de Groot.
    11 - Alida Graswinckel.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]