eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    1805. 1632 december 22. Aan J. Dupuy1.

    Abest Hamburgo Lutetia quam vellem longius, non tamen
    Quantum Hypanis
    Veneto dissidet Eridano2.

    Et tamen, si tantum abesset, sperare literas recentiores poteram quam tuae, quae mea est infelicitas, advenerunt, quas scriptas Calendis Octobribus die XIX Decembris novi calendarii accepi. Itaque nescio, quo malo fato tibi, iuvenis nobilissime, scribendi labos, mihi legendi voluptas, nisi qua parte vos salvos nostrique non immemores didici, paene periit.

    Mommorantium3 captum nuntiabas: dudum est, quod esse desiit. Ipsi amico nostro communi D. de Hayes4 tot dies noctesque non parum, ut spero,

    84

    detriverunt de luctu gravissimo sane, nisi eum majora etiam exempla solarentur. Iam si aeque testudineus erit harum literarum gradus, quid ego tibi de dubiis post Sueciae regis mortem5 protestantium rebus scribam, quas interim, dum hae ad vos arrepunt, nova forte acies aliqua aut restituet, aut evertet.

    Bohemiae regum uterque mortuus nuntiatur et ὁ ἀποτυχὼν6 et ὁ ἑπιτυχὼν7; interim forte Saxonis erit Bohemia.

    Caesar8 aegrotare dicitur: alium quis scit an non interim habebimus. Nam quid ego nunc vobis rumores, qui de rebus vestris huc feruntur, referam; id est quomodo Germanus Schombergius9 avidius se patinae immergens veneno abreptus sit, cujus violentiam Gallus cardinalis10 cibi parcior eluserit, praestructa scilicet ab Hispanis nece, dum non aliud reperiunt remedium discutiendo quod agitabatur reginae11 repudio. Haec ego si a te nova ac certa haberem, triumpharem apud Hamburgenses, scilicet ut apud Ithacesios Ovidiana Penelope.

    Haec ego si possem timide credentibus ‘ista Ipse mihi scripsit’ dicere, quanta forem?12

    Sed haec quidem forte ad nos parum; illud magis, quod cognovisse ne nunc quidem serum est, bene procedere editionem trium inter Christianos veteres eruditionis haud minimae, Tertulliani, Theodoreti, Cyrilli13; cujus gaudi jam aliquot hic meliorum literarum colore tinctos feci participes, quorum est Lindenbrogius14 vestri Rigaltiique15 ita ut par et aequum est amantissimus.

    De Thuano16 votis vestris justissimis accedo; nunquam ei tanta continget fortuna, quin majora eum mereri quovis pignore ausurus sim contendere. Florentem illum aula, Italia fratrem17 remittat. Tuum vero fratrem18, quod interdum liberiore ruris coelo fruitur tanto praesertim et tam amico comite laudo sane irasci ei solitus, quod oculis suis minus parceret; quos si habere se melius cognovero, nihil oculi mei laetius legent. Et ipsi et amicorum caeteris habeo gratias quantas possum maximas, quod servare mihi laboraverint id, quod in fundo dolii resederat. Futuri temporis spes omnes abdico contentus loco et fortuna, quam Deus dederit. Satis mihi praestabit Gallia, si vos amicosque alios diu sospitet mihique sospites nuntiet.

    Scribebam Hamburg XII/XXII Dec. MDCXXXII.

    Tuus totus
    H. Grotius.

    Adres: A monsieur Monsieur Jaques du Puy. A Paris.

    Notes



    1 - Hs. Parijs, Bibl. Nat., fonds Dupuy 583, f. 16. Gedrukt Epist., p. 111; Ep. ad Gallos, p. 305. Eigenh. oorspr. Beantw. d. no. 1821.
    2 - Propertius, Eleg. I, 12, 4.
    3 - Henri, duc de Montmorency; zie III, p. 69 n. 2.
    4 - Antoine de Hayes, wiens zoon Louis in 1632 was onthoofd; vgl. III, p. 203 n. 4.
    5 - Gustaaf II Adolf was op 16 november bij Lützen gesneuveld.
    6 - Dit kan alleen maar de latere keizer Ferdinand III (1637-1657; geb. 1608) zijn, wiens doodsbericht dus een vals gerucht was. Vgl. no. 1811, p. 91 en n. 7 aldaar.
    7 - Frederik V van de Palts, de Winterkoning, die op 29 november 1632 was overleden.
    8 - Ferdinand II.
    9 - Henri, comte de Schomberg, was op 17 november 1632 overleden.
    10 - De Richelieu.
    11 - Anna van Oostenrijk; zie III, p. 27 n. 8.
    12 - Ovidius, Heroidum Epist. VI, 15.
    13 - Vgl. no. 1784, p. 65 en nn. 6, 8 en 9.
    14 - Friedrich Lindenbrog; zie no. 1764, p. 44 en n. 3 aldaar.
    15 - Nic. Rigaltius - Rigault -; zie III, p. 188 n. 2.
    16 - Jacques Auguste de Thou.
    17 - François Auguste de Thou; zie over deze en voorgaande IV, p. 2 n. 8.
    18 - Pierre Dupuy.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]