Gallico coelo mihi frui videor, Puteane nobilissime, ubi abs te accipio literas, praesertim tam uberes quam sunt illae datae Iunii2, quas biduum est quod habeo.
Utinam de Germania tam certa tibi nuntiare possim quam tu de Gallia nuntias ex urbe principe et unde in caetera regimen. Nos longe ab omni aula, satis longe a castris et rerum gerendarum locis vivimus, quo fit, ut quae percipimus et sera sint et nonnunquam titubantis fidei pro studiis eorum, per quorum manus ista transeunt. Audieritis jam de astu Fridlandii3, quo per spem pacis opimae a Saxonicis inducias exterebravit seque manifesto periculo exemit. Et nunc ejus res revalescere creduntur Hungaricis Italicisque auxiliis.
Res protestantium haud optimo esse loco non solus sentio. Caesus sane Meroda4, non sine culpa sua: Hamela pretium victoriae, sed quam serum, et quam manifesto indicio imparati ad oppugnationes exercitus? Est nunc hac in urbe Anstruterus5, Angliae legatus, peracto Germaniae orbe. Mirum est quae referat de aemulatu Saxonis6 in Suecos, ita ut plane in mentem mihi Cornelianum illud adduxerit: ‘Nondum victoria, jam discordia erat’7.
167
Danus8 paci dat operam volente et Caesare9 et Saxone. Ut solus id honoris occupet, non ferunt Anglus10 et Polonus11. Nam Vestra Gallia et Hispania accensentur partibus, quas adjuverunt.
De Batavicis induciis quid dicam? οὔπω μῆνας ἄγων ἔϰαμ᾽ οὐϱανός12.
De paratu in Lotharingum13 sunt, qui putant aliud agi, aliud simulari. Certe aut fallor aut isto Germanorum bello res vestra magis quam Germaniae agitur. Ad quam opem propius respicient uterque Bavarus14, quam ad eorum, qui ipsis Hispanis sunt ϰαϑολιϰώτεϱοι, si modo catholici sunt hi, quibus cum Roma bene convenit. Sed haec ϑεοῦ ἐν γούνασι ϰεῖται15. Spectabo haec vobiscum eminus, velut ‘excelsa de turre mei sine parte pericli’16.
Thoirasii17 virtutibus honorem haberi, qui debet, - quantus debet, non audeo dicere neque enim potest - saeculi causa gaudeo; et bene facit Italia, quod vobis bona vestra monstrat.
Memmius18 noster vellem de exilio retulisset gloriam, quam olim Rutilius19 et Marcellus20. Et quid illi aberat, qui salvis opibus, salva dignitate locum tantum mutaverat? Ovidii21 questibus ignosco, non ob eam causam, quae eum movit maxime, quod theatris et circo carebat, sed quia missus erat ad homines Elegiarum venerem non intelligentes. Valete, amici omnes. XI Augusti MDCXXXIII.
Vester H. Grotius.
Praesidi Lussono22 jam non scribo, ne inanibus verbis tempora ejus occupans detrimentum adferam rebus Dominae Monetae. Ipsi, viro maximo Bignonio23, Cordesio24 et amicis salutem a me perferri rogo. Iam nunc intelligo accepisse
168
principem Arausionensem25 in supplementum equitatus, quo praepollebat hostis, alas quinque. Hae alae, ut puto, induciis alas praecident.Adres: A monsieur Monsieur Jaques du Puy.
In dorso schreef Dupuy: lettre de M. Grotius du XI Aoust 1633. Hamburg.