Nuper2 ad te, vir clarissime atque optime, tragoediam quandam recens mihi
236
natam miseram, per praesidiariae navis praefectum Coddium3, qui nunc ad nos reversus est. Miseram etiam per Hertochfeldium4 loci unius emendationem. Exspecto autem primum judicium tuum, ut, si quid mutandum censes, mutem; deinde et illud, an ibi edi possit alioqui alium, minus certe idoneum, typographum in Germania quaesiturus. Voluissem potuisset edi in tempus mercatus Francofurtensis; id nunc video vix esse, ut obtineatur. Causa autem festinandi mihi non fuerat alia quam quod ex promisso dedicandi operis aut opusculi alicujus reus tenerer et in jure cautum habeamus plus eum solvere, qui citius solvit.Tibi tuisque, ut omnia optime procedant, ego, uxor, filius5 optamus.
Vale, vir praestantissime.
Hamburgi 11 Martii novi Kalendarii, 1634.
Tuus toto animo
H. Grotius.