Literas et viri maximi Bignonii et tuas Wigbeo2 datas ad me non pervenisse haud mirum est, cum Hamburgum destinatae fuerint, unde et ego et tota familia mea satis longe absumus. Nam et uxor et filius3 et filiae4 Francofurti nunc omnes sumus. Interim ad Bignonium5 literas et in iis meam de Clementis Epistola sententiam misi per nobilem Suedum, quem jam ibi esse arbitror.
Tibi pro literis meis tam diligenter curatis gratias habeo et pro iis, quae scribis super Aureliana controversia6. Scio non ignotum tibi, quam laxe vocem Sacramenti veteres Christiani usurpaverint, haud dubie eo vocabulo saepe designantes etiam ritus ab Ecclesiis aliquibus institutos, qui ad significationem aliquam mysticam viderentur non inidonei, neque id te latere non minus manuum impositionem quam baptismum apostolicis temporibus sine unctione ulla celebrata; neque vero quae propria erant illorum temporum χαϱίσματα indulta per impositionem manuum nisi apostolicarum, haud dubie ut illis, quorum testimonio ἐξ αὐτοψίας superstruenda erat Ecclesia, inde fides minime dubitanda accederet7.
Appropinquat jam tempus mercatus, quod ubi advenerit, non committam, quin legam Dubia Evangelica Spanhemii8, relegam historiam Capelli9, et Fragmenta illa, tum Polybii10, tum aliorum mihi comparem.
266
Nescio an videris Georgii Calixti praefationem ad editos a se libros Augustini de Doctrina Christiana et Commonitorium Vincentii Lirinensis11, ejusdem de Caelibatu Clericorum opus12, deinde et epitomes Theologiae moralis partem primam cum digressione de arte nova13. Probo viri judicium et cum pacis amore conjunctam antiquitatis reverentiam14.
Gaudeo ibi me esse loci, unde literae ad vos brevi tempore transire possint.
Vale, vir reverende.
Francofurti, VII Augusti novi Kalendarii 1634.