Frater optime,
Ad literas tuas 16 Augusti scriptas, quas plane accepi veteres, nihil est, quod nunc respondeam, nisi de Ostfrisia non defuturum me occasionibus.
Ad alteras vero 11 (?) Septembris datas scire te cupio discessisse jam Conventum2, satis honeste rebus adeo turbidis.
De me adhuc videbimus. Ego non dubitabam, quin hoc mercatu habituri essemus Tragoediam meam cum sacris3. De iis, quae addenda mones, vis quicquam video dignum sacris adjungi, nisi forte natalitia4 mendis liberata; minime vero illud de Deipara5. De baptismi expositione6 fiat, quod vultis. Quid si Silva ad Thuanum7 addatur? Nam et ejus pars ad sacra pertinet. Cogita cum D. Vossio. Ad Vossium epistolam8 inscripsi Romano more ut et ad regem9 existimavique quae ei debentur praeconia, ita liberaliter in epistola posita, ut in ejus fronte non desiderarentur.
285
Caesarianarum copiarum pars maxima in Bohemiam gressa maximo metu has terras liberavit. Si unquam agitur Sophompaneas noster, vestitus Aegyptiaci, Aethiophici, Palaestini petendi essent a Salmasio10.
Parentibus nostris et amicis omnia optamus fausta.
11/21 Septembris 1634, Francofurti.
Tui amantissimus frater
H. Grotius.