eLaborate
::: eLaborate options :::
    Show pagebreaks
    Show variations
    Letter



    2020. 1635 maart 22. Aan P. Schmalz1.

    E tuis, Schmalcki doctissime, literis, quas xxi Febr. Vet. Cal. dedisti, quasque ego x demum Martii Vet. Cal., id est octo quam solet fieri diebus tardius accepi - nec miror, nam Meti et has et alias retentas fama est -, intelligo meas ad v Februarii datas2 recte pervenisse. Praecesserant eas Meldis datae literae, quae Lutetiam a me praemissae erant, ut inde ad vos mitterentur, quas an acceperis dubito. Scripsi iterum ab aede Dionysii xii/xxii Februarii3, indidem xix Febr./i Martii.4, a Lutetia xxiii Febr./v Martii5, indidem v/xv Martii6, atque earum postremarum misi et alterum exemplum amico Metim eunte. Hae omnes rectene perlatae sint scire velim; multae enim insidiae litteris fiunt: aut retinentur aut resignantur. Ego non desino omnes vias et recte et tuto eas curandi tentare.

    Venit huc D. de la Grange7, hinc ad cardinalem8, qui Realmonti est, me non vidit, sed visurum dixit, ubi redierit. D. Hep[p]ius9 pridem cardinali, nunc et regi10 valedixit. Quo minus abeat, moram in pecunia esse ait; idem mihi ostendit illa, quae de pacificatione Saxonica habetis a Brandeburgico11. Intellectum ait sibi Miltiadem12 iturum clam, per lactucas13 ad hordeum14.

    Venit ad me adolescens princeps Wirtembergius15; magnam ejus curam habet rex. Castilionaeus16 jam tandem in Lotharingicos abiit fines. Literas Illustrissimi et Excellentissimi D. cancellarii de re Usselingiana accepi17; non deero occasionibus et quid fieri possit, explorabo. Luxui in dies gliscenti quae remedia rex ad-

    380

    moverit, ex edicto, quod transmitto, dabitur conspicere. Optimae sunt in Gallia leges; deest una, quae ceteras observari efficiat.

    Vale, vir ornatissime.

    Lutetiae, xii/xxii Martii MDCXXXV.

    Tuus toto animo
    H. Grotius.

    Notes



    1 - Hs. Stockholm, RA. Eigenh. oorspr. Gedrukt Ep. Meerm., p. 20; Oxenst. Skrifter 2 afd. IV, p. 552.
    2 - Wellicht oude stijl; dan is brief no. 1978 bedoeld.
    3 - No. 1984.
    4 - No. 1992.
    5 - No. 1996.
    6 - No. 2013.
    7 - Jacques de La Grange; zie no. 1960, p. 290 n. 3.
    8 - De Richelieu.
    9 - Johan Heppe; zie no. 1975, p. 309 n. 11.
    10 - Lodewijk XIII van Frankrijk.
    11 - Georg Wilhelm, keurvorst van Brandenburg.
    12 - Schuilnaam voor de Zweedse rijkskanselier Oxenstierna; de woorden ‘Miltiadem’ en ‘clam’ staan in de tekst in moeilijk te ontwarren cijfer: 75. 4. 10. 119. 1. 4. 147. 5. 1. 159. 2. 3. 163. 10. 1. 165. 2. 16. 193. 4. 1. 197. 2. 2. 199. 1. 6; 6. 1. 71. 1. 3. 79. 1. 9. 119. 1. 4.
    13 - Codenaam voor Frankrijk.
    14 - Codewoord voor Elbe.
    15 - Vgl. no. 2018, p. 376 n. 6.
    16 - Gaspard de Coligny, graaf van Châtillon.
    17 - No. 1993.
    Search



    Searchform

    Fulltext search

    Search domain

    Search site
    Search current document

    [text]
    [text]
    [text]